PG 39, col. 98

tres deos, neque tres diversas praedicamus naturas :
sed Patrem pro universorum principio agnoscentes,
nullam trium hypostasum inficiamur, sacrarum Serio
pturarum maiestatem, ac singulis probandis testi-
monia proferentes. Sed iquonia-m epistola: modum
superat accurata de istis disputatio, credimusque
charitatem vestram contentam fore expositionis
nostra: summa , ac reliqua de se addituram: Da
enim, inquit, sapienti occasionem, et sapientior
erit ⁸ο : [nec suilicienter scripsisse nos arbitramur.
Quibus satis est adjicere brevem adhortationem. η
Hortamur namque vos, ut maneatis pacis lilii, quo
apostolicum mandatum impleatis, unanimes, id vip-
psum sentientes", et communicantes passionibus
pro Christo. Nolite illud dare malo, ut disjuugat
quae pulchfe connexa sunt, neque vos lupis efficiatis
captu faciliores per dissensionem, illorum vota eon-
firmando. Didicimus quippe quanta certamina pro
recta {ide sustinueritis. Quocirca minis et aerumnis,
qua: per adversarios intentabantur, devictis, nul-
lam prmbete dissidio occasionem: ne forte paula-
tim illapsum odium, si locum invenerit, magna
vobis supponat praecipitia. Sed et oportet in doxoloo
giis Spiritum una cum Patre et Filio glorificare,
atque hoc intelligere, quod ii qui irremissihile pec-
catum, per blasphemiam in Spiritum admittunt ⁸⁹,
Cfrustra repudiant communionem cum Arianis,
quia.scilicet cum iis condemnabuntur. Preeamur
autem et optamus, ut vos corpus Ecclesiae indi-
visum citra contentionem servantes, pacifice qui-
dem in praesenti saeculo reliquum vitae tempus trans-
igatis, gloriose vero in die judicii assistatis tribu-
nali Christi.
(98) Al. ins. χρή.
ΡΗΣΕΙΣ ΚΑΙ ΕΚΛΟΓΑΙ .
S. P. N. AMPHILOCHII
EPISCOPI ICONII
Apud Theodorilum Dial. ιιι, Opp. tom. 1V, pag. 166.
Sancti Amphilochii episfiopi Iconii, ea: oratione
De Filio.
Cum dixisset Petrus, Et Dominum et Christum

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.