PG 41, col. 683

qui verum diabolum moribus est imitatus, ejus li-
lius Domini ore pronuntiatur. A quo enim quisque
superatus est, ei et servit. Ac nos adeo quodcun-
que demum egerimus, eos patres habebimus, quo-
rum exempla iisdem factis expressimus. 297 Quo-
circa perspicue jam illa Domini est declarata sen—
tentia: Vos estis filii diaboli. Item, Cum loquitur
mendacium, ea: propriis loquitur, quoniam pater ejus
mendax est. Quibus verbis Judam et Cainum intel-
ligit. Illud vero : Nam et pater ejus mendax, est, ad.
diabolum referendum est, quod ad ejus imitationem
ab illis sint perpetrata nonnulla. siqumem per os
serpentis inspirans diabolus falsa omnia locutus
est : sicque tunc Evam fefellit. Atque hunc in mo-
dum tota ab istis conficta fabula penitus evanescit.
Quod vero de Caino Scriptura testatur, illum fra-
trem occidisse suum, quod esset ex diabolo, id
omnino demonstratum est; non ex diaboli satu
conceptum ab Eva fuisse fetum aliquem; ita ut vel-
ut conjugio quodam congressis copulatisque corpo-
ribus Cainum et Abelum pepererit, ut istis placuit;
sed ob morum similitudinem, expressamque imita-
tione diaboli nequitiam lilium ejus appellari.
VII. Quin illud etiam ab istis asseritur, Adamum
ex Eva conjuge Sethum germanam suscepisse so-
bolem. Tum vero supremam illam virtutem ferunt
cum administris Dei melioris angelis delapsam
Sethum ipsum rapuisse, quem et ἀλλογενῆ, hoc est
alienigenam vocant. Quem eum sursum aliquem in
locum sustulisset, ac diuturno tempore, ne forte
interficeretur, aluisset, longo demum intervallo in
hunc orbem intulisse, simulque et spiritalem et
corporeum reddidisse, ne a Caino, vel caeteris
Conditoris mundi potestatibus ac principatibus
\ opprimeretur. Eumdem porro Creatorem atque
Opificem desiisse venerari, et illam agnovisse Vir-
tutem, quae nullo comprehendi nomine potest : nec
non adversus auctorem mundi, ejusque principatus
et potestates pleraque detexisse. Hinc etiam libros
aliquot ediderunt Setbi nomine inscriptos, quos
ab co traditos ac relictos atIirmant. item alios cum
illius, tum septem ejus liberorum neruine. 'l‘oti-
. dem enim ab eo procreatos volunt, quos ἀλλο-
γενεῖς nominant, ut in aliis haeresibus , Gnosti-
corum scilicet, ac Sethianorum, ostendimus.
Caeterum isti prophetas alios commemorant; Mar-
tiadem neseio quem, et Marsianum, quos in caelum
raptos tertio die descendisse lingunt. Addunt et
alias plerasque commentitias ac ridiculas fabulas,
et in verum atque omnipotentem 298 Deum Pa-
trem Do'mini nostri Jesu Christi contumeliose
multa jactitant. Principem hunc, et inventorem
omnis esse nequitiae, ut vel ipsa sua confessione
iugulentur.
ί Gen. IV, 9. ¹ F. Κάῐν.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.