PG 42, col. 326

loco de Filio ipso dictum animadvertimus: Cum
tradiderit regnum Deo et Patri, cum destruxerit
onmem principatum, et potestatem, et uirtutem, tan-
quam Filius ipse regnum tradat, ac principatum
onmem destruat, etc. Ad haec, Oportet, inquit, ipsum
regnare, donec ponat inimicos sub pedibus suis,
quasi Filius omnia perficiat, ac pro auctoritate sua
et potestate moderetur, et Patri denique una cum
τρεηο subjectos ofl‘erat.
LXXIV. Post haec aliam ad personam transit:
Patre Filio subjiciente omnia; et: Omnia subjecit,
inquit, sub pedibus ejus, novissimus inimicus destrue- ’
tur mors. Ubi non amplius ex persona Patris dun-
taxat, neque ex solius persona Filii, sed tanquam
ab alia inter utramque interjecta subjicitur : No-
uissimas inimicus destruitur mors. Cum autent di-
cit, omnia huic esse subjecta, libet illos interrogare,
cujus ex persona vox illa, dicit, pronuntiata sit.
Siquidem divinorum mysteriorum altitudo carnales
homines Spiritaliter dijudicat: Nam carnalis non
percipit ea qua; Dei sunt'; stultitia enim est ipsi.
llaec enim, Cum dicit omnia ei esse subjecta, si ita
accipiantur, quasi Filio Pater dixerit, manca est
ac defecta narratio. Quippe Filius omnia Patri
subjecit. Sin ex Filii persona usurpatum putetur
istud ipsum, Cum dicit : Huic omnia subjecta, non
minus sensus ipse deficit, eo quod mora qutedam
ac tarditas Deo. sive Patri, sn'e Filio tribuitur.
Quis igitur est qui subjecta esse dicit omnia 7 Non
enim scriptum est: Cum dicunt. Nam si ad Filium
referri deberet istud, Cum dicunt; vel ad angelos,
vel ad eos, qui subjecti sunt, pertinere posset. lam
vero cum antea Patri Filium omnia subjecisse ac
tradidisse docuisset, ac vicissim Filio Patrem om-
nia subjecisse, vocum porro captatoribus una Spi-
ritus sancti persona restaret, ob id Filii ac Patris
personis Spiritus sancti personam non expresse.
sed infinite subtexuit, ejus videlicet Spiritus, qui
Patris et Filii arcana nuntiat ac perdocet. Quod
deo factum est, ne 802 ad perfectam Trinitatis
ει humanae naturae, ad quam gloriae fieri potest
accessio, cognitionem quidpiam deesset. Deinde
nouissimus, inquit, inimicus destruitur mors. Porro
ιιιί destruitur quodammodo detineri vinctus intel-
ligitur, ut quod facere solebat, non moliatur ant- ξ
..ο....., ..- qm... ...ιωυ ..νων-η ..νη .....
plius, adeoque cum destructus sit, non amplius!
exsistat.
LXXV. Quid igitur sacrarum Litterarum impc-
riti ea de re dicere possunt? An de Filio cogitan-
dum nobis illud est, regnandi tinem unquam esse
facturum ? Si quidem ita sese illa vox haberet. At-
qui impium quiddam a nobis admittetur, si illum

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.