PG 45, col. 164

perierunt, calamitates et mala quae Medis, Judazis
et Graecis acciderunt, atrocibus terra marique
commissis prasliis: et quacunque id genus alia
memoria: prodita sunt. Quin etiamsi haec omnia '
przetereantur, satis multa hujus rei testimonia no-
bis suppeditant, quae nostro sacculo contigerunt.
Quis enim nescit magnam Bithyniae metropolit‘n,
unam ex praestantissimarum urbium numero , quis
latam ac spatiosam ignorat Thraciam, illam "terra:—
motu ac igne. hanc bello repente funditus esse
eversam? Quot ibi pueri, quot infantes, juvenes,
senes. liberi et servi, victores et victi, divites,
pauperes, valentes, aagroti denique omnes puncto
temporis interierunt? Omnes ex atquo assumpsit
ignis, domus loco sepulcrorum fuere omnibus. Ubi
sunt siderum coniunctiones, quae diversas vita:
formas hominibus praefiniunt? num omnes illi ea-
dem astrorum constitutione nati fuerunt? num
omnium natalitium sidus fuit Cancer, omnibusque
eam sortem destinavit? Atqui diversitas, pene di-
cam infinita, aetatum et honorum testis est, non
omnes uno tempore fuisse progenitos. Quocirca si
diverso quisque tempore natus, in parem nihilo-
minus calamitatem incurrit: nonne vel haec eventa
praedictionem levitatis et inconstantiae convincunt?
τΑρα πᾶσιν ἐκείνοις μία τῶν ἄστρων σύνοδος τὰς
Sed est, inquit, et navis et urbis. et gentis et
cujusvis rei fatum, quod ex primo astrorum situ
totum deinde statum consequentem constituit, et
causam continentem ac superiorem in gubernandis
rebus contentis ac inferioribus necessario juvat.
Quis ergo, inquam, est navium ortus? quis civita-
tis? unde originem trahit quaslibet gens? Caedit ma-
teriarius materiam, eam venalem habet negotiator
lignorum, navium opifex pecunia redimit, partitur
opificium in operarios. Alius enim serra lignum secat
in asseres, alius carinam fabricatur, alius erigendis
tabulatis dat operam; hic proram, ille puppim
exstruit; huic malus, illi antenna cura: est ; quidam
ex lino rudentes texunt, clavum gubernator curat;
quidam foros et velum conficiunt, quidam navem
’etiam picturis exornant; nonnulli pice juncturas
perungunt. et in medio sentinam construunt. Ne-
que omnes simul suum faciunt opus, sed alius jam,
alius paulo post; ille cmptum jam ad finem perduxit,
iste etiamnum laborat. ln quo igitur tempore fatum
navis sapientes collocabunt? num in eo quo lignum
emitur, caeditur, aut tractatur, an quo ferrum ad-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.