PG 45, col. 167

necessitate vectores una secum perdat? Quid jam
dices de civitatibus? an tum in eas dominari fatum
putant, cum ii qui eam in rem incumbunt, de con-
“ dendis consilium capiunt, an cum naturam ioci
considerant, an cum exemplar effortnant aut fabris
ferrum advehunt, aut lapides reponunt aut mate-
riam comportant? Quidnam ex his est principium
constituendae civitatis? Quid porro dices de gente
bellicis calamitatibus attrita? Quae tandem aut
unde orta adversa sors alios interimit, alios capti-
vos iu servitutem redigit? Qui factum est ut Anni-
bal, aut Caesar, aut Alexander Macedo fata aquarent
omnium quibuscum bellum gerebant, usque eo
necessitate illa valentiores, ut iisdem plane et mqua-
Iibus hostium. malis omnia diriperent? Sed
enim minime verisimile esse, eadem civitatum
fata, eosdemque stellarum situs elllcere, ut ter-
mmotibus quassata! ruina opprimantur, ex eo
perspicere quivis poterit, quod nemo neseiat hu-
juscemodi terra: all'ectiones non solum in locis habi-
tatis, sed etiam in inhabitabilibus exsistere. Si quis
Sanga-orum montem in Bithynia: iinibus situm vel
ipse vidit vel aliis referentibus audivit, quod dicam
verum esse comperiet, totum jugum in viam sub-
sedisse, ac terribile praetereuntibus przebere spec-
taculum. Ejusmodi quoque Sunt Paphlagonia: εί·-
fectiones: ubi etiam habitationes hominum his
modis una saepe convulsae sunt: atque ideo cum
tales motus oriuntur, locus ille ab incolis deseritur.
Quid'sigillatim dicere opus est Cyprios, Pisidas et
Achivos, apud quos harum rerum multa sunt in-
dicia? Verum cujus gratia mentionem earum feci-
mus, id dicam, omnes ejusmodi motus terra: esse
ail‘ectiones. Si ergo ita accidat ut etiam hominum
habitatio eo in loco inveniatur, ipsi quoque infor-
tunium illud loci necessario participant: sin is
ab incolis sit vacuus, infortunium loci hominibus
damni dat nihil. Quae igitur est fati necessitas,
cum ex aquo loca habitata et inhabitabilia hujus-
modi afl‘ectionibus sint obnoxia? Nam si possent
demonstrare terram particulatim ac non univer-
sam simul conditam esse: vaniloquentia ista spe-
ciem fortassis aliquam prae se ferret, certa siderum
conjunctione certae parti terra: connexa, hoc aut
illud necessario fieri. Quoniam vero omnia se
mutuo complectuntur, cmlutn, terra, mare, atque,
ut Moyses ait, terra etiam prius condita est quam
astra cum motu suo: cur eorum quae in certis
terrae partibus eveniunt, causam ad siderum refc-
runt motionem? Quapropter eum terra sit astris
aequaeva, neque ullam inde vel concidendi vel per—
durandi causam capiat, cumque iu certis partibus
ejusmodi exsistant all’ectiones: non utique fati ne-
cessitas, sed alia quaedam in iis locis istorum
casuum propria causa est. Quando igitur tale

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.