PG 45, col. 198

dicat quis esse animam, sed tale quoddam, rogari-'-
dum est qualis hac mistura sit qua; animal efficit,
atque anima: rationem obtinet? Utramvis enim
dixerit talem mistionem, inveniemus esse eamdem
etiam in iis qua: inanima sunt. Nam cum novem
sint temperamenta, ut ipse in commentario de
temperamentis docet, octo quidem ex iis quae mgre
temperantur, unum vero, quod facilis est temperiei,
ac juxta bene temperatam misturam hominem
temperatum esse dicit, sed non omnem; verum
illum qui mediae temperatum est, ac juxta alias
temperationes caatera animalia secundum speciem,
cum remissione et intentione, ad id quod magis
vel minus inveniuntur: itemque in rerum inanima-
tarum temperamentis cum remissione vel inten-
tione: ut ipse in simplicibus rursus ostendit. Prm-
terea anima temperatio est; sed temperationes se~
cundum habitus, aetates, tempestates anni et victus
regimina se habent: et anima commutatur : quod
si commutatur, non eamdem'habemus animam,
sed juxta temperiem aliquando leonis. aliquando
ovis, interdum etiam alterius cujusvis animantis,
quod perabsurdum est. Porro temperamentum non
adversatur libidinibus corporis, imo vero coopera-
tur: hoc enim cst quod movet. Atqui anima adver-
satur cupiditatibus ejusmodi; non est igitur anima
(λ temperamentum. Porro siquidem temperatio est
Item corporis, et spiritus bona temperies cum
carnis nervorum atque aliorum appositione, robur
est, et calidorum ac frigidorum, siccorum et hu-
midorum bona temperies sanitas est; membrorum
autem et artuum moderata symmetria seu pro-
portio cum bonitate coloris, pulchritudinem cor-
poris facit. Itaque si harmonia sanitatis, et pul-
chritudinis concentus est anima, necesse fuerit ho-
minem viventem neque regrotarc, neque iulirmum,
neque deformem esse : verum saepe contingit non
unam solam temperationem, sed tres istas prius
dictas desiderari et perire, et tamen hominem vi—
vere. Usuvenit enim ipsum simul et deformem, et
infirmum , et aegrotum esse. Non est igitur anima
corporis bonum temperamentum. Quomodo ergo
naturalia qumdam vitia, ct virtutes comitantur ho-
mines? lloc vero ex corporis vere temperamento
oritur. Nam quemadmodum naturaliter sani et
morbosi sunt ex temperamento, sic naturaliter
quidam acri bile perciti iracundi sunt; alii meticu-
losi, alii praecipites; verum quidam continent se,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.