PG 45, col. 227

tum est testimonio. ad daemonum societatem se
contulerunt. Si enim ad [idem infirmandam. et
quod Deum esse non crederent, qui a Christianis
creditur et adoratur, illud fecerunt, erunt scilicet
apostatarum judicio obnoxii. Sin autem non fe-
renda necessitas aliqua, pusillo et abjecto eorum
animo superato, eo deduxit falsa aliqua spe dc-
ductos; similiter erit et in ipsos clementia, instar.
eorum qui tormentis in tempore confessionis re-
sistere uon potuerunt.
[Cum 4.] Eorum autem quae ad cupiditatem et
voluptatem fiunt peccatorum, haec est divisio :
hoc enim vocatur adulterium, illud vero fornicatio.
Ac nonnullis quidem eorum qui sunt subtiliores,
placuit etiam fornicationis peccatum adulterium
esse existimare, quoniam una est legitima con—
junctio et mulieris cum viro, et viri cum muliere.
Quidquid ergo non est legitimum, est omnino injus-
tum et legi contrarium : et qui non habet proprium,
habet omnino alienum. llomini enim una tantum
data estauxiliatrix a Deo,et mulieri unum apposi-
tum est caput. Ergo si quis, quidem, pmprium
vas suum, ut divinus Apostolus nominat, posse-
derit ⁸⁸, ei lex natura: justum usum concedit. Si
quis autem extra preprium conversus fuerit, erit
omnino in alieno : est autem unicuique alienum
quidquid non est proprium, etiamsi id non con-
fiteatur qui est dominus. Non longe ergo a peccato
adulterii, fornicatio ab iis qui rem paulo accu-
ratius examinant, suscepta est, cum dicat etiam-
Scriptura : Ne multus sis cum aliena ⁸⁸, sed cum
imbecillioribus indulgenter agendum censuerunt
Patres, distinctum est peccatum hac generali di-
visione, quod l'ornicatio quidem dicatur cupidi-
tatis seu libidinis expletio, quae fit sine alia ali-
cujus injuria; adulterium vero, insidiae et injuria
qua: alteri ali‘ertur. in eo autem et cum animalibus
coitum et pzedicatum esse existimant; quoniam
hace sunt natura: adulterium. In id enim quod est
alienum, et quod est przcter naturam. fit injustitia.
Cum haec ergo divisio in hac etiam peccati specie
fiat, universale est remedium, ut a concitata in
ejusmodi voluptates rabie, per paenitentiam homo
purus efficiatur; sed quia eorum qui in fornica-
tione polluti sunt, injuria aliqua cum hoc peccato
non commista est, propterea duplum conversionis
tempus iis pra-scriptum est, qui in adulterio in-
quinati sunt; et in aliis itidem vetitis malis, ani-
lmalium initu, et rabie in masculos. in iis enim,
ut dixi, peccatum duplicatur: unum quidem [in
illicita et nefaria voluptate; alterum autem] quod
injuria quae fitalteri, consistit. Est autem quaedam
⁸⁸ lTliess.|v, 4. ⁸⁸ Eccles. Ix, 12.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.