PG 45, col. 97

In inglese: The Great Catechism 37

non servaverit figuram , nisi superne pro eo quod
exiit ingrediatur aliud ad id quod exinanitur : adeo
ut qui videt magnitudine distentum hujus vasis
ambitum , sciat eum non esse proprium ejus quod
apparet , sed id quod inlinit , cum in eo fuerit ligu-
rare id quod continet magnitudinem: ita etiam
corporis nostri constructio nihil quidem habet
proprium nobis cognitum ad sui constitutionem,
per eam autem quae intromittitur virtutem manet
in essentia. Ea autem virtus alimentum et est et
dicitur. Prmlerea autem non idem omnibus qum
aluntur corporibus, sed quoddam unicuique con-
gruens attributum est ab eo qui naturam dispensat
et administrat. Nam alia quidem animalia aluntur
effossis radicibus ; alia autem aluntur herbis ; ali-
quorum autem nutrimentum sunt carnes. Homini
autem praecipue est panis , et ad humoris perdura-
tionem et conservationem potus, non ipsa sola
aqua, sed vino s:epe condita, ad opem ferendam
interno nostro calori. Qui ergo ad ea aspicit. po-
testate aSpicil. ad corporis nostri magnitudinem. Nam cum illa in me fuerint, fiunt sanguis et cor-
pus, nutrimento per vim alterandi congruenter redacto ad formam corporis.
liis a nobis hoc modo distinctis ac declaratis , ad
ea qua: sunt proposita, revocanda est cogitatio.
Quaerebatur enim quemadmodum quod est in illo
corpus Christi, vivificat omnem hominum naturam ,
in quibus est lldes, omnibus distributum, et ip-
sum minime diminutum. Fortasse ergo non procul
absumus a probabili ratione. Nam si cujusvis. cor-
poris subsistentia nntrimento, nimirum cibo et potu
constet, sit autem cibus ille panis , potusque aqua
vino exhilarata; Dei autem Verbum , sicut prius
est definitum , quod est Deus et Verbum, humana
est natura contemperatnm ς et cum esset in DOSU‘O
corpore, non aliquam aliam humanae natura: inno-
vavit constitutionem , sed per ea quae sunt consueta
et congruentia, suo corpori dedit permansionem ,
cibo et potu continens substantiam. Cibus autem
erat panis. Quomodo ergo in nobis , sicut jam saepe
dictum est, qui panem vidit, humanum corpus vi-
det quodammodo, quod cum ille in eo fuerit , hoc
fit: ita illic quoque quod Deum suscepit corpus,
cum panis alimentum accepisset, quadam ratione
Idem erat quod ille, alimento, ut dictum est, trans-
eunte in naturam corporis. Nam quod est omnium
proprium . id quoque pro certo et constanti est in
illa carne, nempe quod illud quoque corpus pane
continebatur. Corpus autem Dei Verbi inhabita-
tione ad divinam transmutatum est dignitatem. Re-
cte ergo nunc quoque Dei Verbi sanctificatum pa-
nem in Dei Verbi corpus credo transmutari. Etenim
panis erat potestate illud corpus. Fuit autem san-
ctificatus habitatione Verbi, quod tanquam in ta-
bernaculo habitavit in carne. Igitur unde in illo
corpore transmutatus panis transit in divinam

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.