PG 46, col. 1134

capite mori videmus, sed, cum interierit caput,
illa: tamen adhuc vitam retinent, nec vitali privan-
tur motu :sic accidit in draconis interitu : etenim
ingens cum esset admodum fera, quippe quae sin-
gulis hominum aetatibus excreverat, qui multiplex
ejus caput, id est vim illam malorum inventricem
multa iu se capita continentem sustulit, caetera-
rum ipsius partium tractus neglexit, ut interfecta!
fera: motum posteris ad exercitationis occasionem
relinqueret. Ecquod igitur collisum et eflractum
est caput? illud quod impio consilio mortem intule-
rat, quod morsu mortiferum homini virus injece—
rat. Quamobrem qui mortis evertit imperium, vim
quae in capite serpentis erat, ut ait Propheta, con-
fregit, reliqua vero pars corporis in genus huma-
num dispersa, quae quoad homines vitiorum mo-
tionibus permoventur, squama peccati vitam irri-
tat, atque asperam reddit, potestate quidem jam
mortua est, cum ejus caput contusum atque inutile
factum sit. At, ubi tempus transierit, et ea, qua!
moventur, constiterint, adveneritque vitae hujus
absolutio, quam exspectamus, tunc et cauda et ex-
trema pars inimici, mors ipsa nimirum destruetur, ’
atque ita delebitur omnino cuneta malitia, cum
omnes in vitam per resurrectionem revocati, qui
justi erunt, ad ccel stem quietem accedent, qui
autem peccatis obnixii. in gehennae ignem detru-
autem peccatis obnbxii, in gehennze ignem detru-
dentur.
Sed ad praesens gaudium revertamur, quod pa-
storibus nuntiant angeli, coeli enarrant Magis, ct
prophetiae spiritus multis variisque rationibus pra:-
dicat, ut etiam Magi gratire praecones liaut. Nam
qui solem suum oriri facit super justos et injustos.
quique pluit super malos et bonos, cognitionis
radium, et rorem spiritus alienis etiam linguis de-
misit, ut adversariorum testimonio magis etiam
apud nos veritas confirmaretur. Audivisti hario-
lum et Balaam meliori nomine alllatum sic alie—
nigenis prmdicentem : Orietur stella ea: Iacob ”.
Ecce tibi, qui ab eo genus duxerunt, Magi ex prae-
dictione ipsius novum observant ortum stellae,
quae prazter aliarum stellarum naturam et motus
et status est particeps, et ad utilitatem bac utitur
vicissitudine. Etenim cum caetera: stella: partim in
orbe non errante semel infixa: statum immobilem
sortitm sint, partim nunquam cessent a motu, haec
et movetur, dum magis se ducem praebet, et stat,
dum illis ostendit locum. Audis Isaiam claman-
tem : Puer natus est nobis, et filius datus est
nobis ". Disce ab eodem propheta, quomodo na-
tus sit puer, quomodo datus sit filius. Num juxta
natura: legem? minimc vero. inquit, legibus enim

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.