PG 46, col. 1141

untur vincula, quibus antea genus hominum in
mortis custodia detinebatur. Nunc, ut cecinit Da-
vid ", recluditur porta justitiaa. Nunc per totum or-
bem una voce festum celebrantium clamor exaudi-
tur. Per hominem mors, et per hominem salus.
Primus in peccatum lapsus est : jacentem secundus
suscitavit. A muliere mulier defensa est : prima
peccato aditum patefecit, hxc ut justitiae pateret
aditus, ministra fuit. Illa serpentis consilium est
secuta, haec serpentis interfectorem exhibuit, et
lucis auctorem in lucem edidit. llla per lignum
induxit peccatum. hazc per lignum gratiam intulit.
Lignum autem crucis intelligo : cujus fructus est
semper virens. et gustantibus vita fit immortalis.
Nemo autem hanc gratiarum actionem paschalis
tantum mysterio putet convenire. Sic enim cogi-
tet, pascha quidem divinae dispositionis esse linem,
qui tamen linis consequi nequeat, nisi principium
antecedat. Quid igitur antiquius eSt? Ortus nimi-
rum mortis dispositione.
μόνην τὴν τοιαύτην εὐχαριστίαν πρέπειν ύπονοείτω. Λογιζέττθω, γὰρ ὅτι Πάσχα πέρας τῆς οἰκονομίας ἐστι.
Πῶς δ’ ἂν ἐγένετο τὸ πέρας, εἰ μὴή ἀρχὴ καθηγήσατο; Τί τίνος ἐστὶν ἀρχηγικώτερονς Ἥ γένησις
δηλαδὴ τῆς κατά τὸ πάθος οἰκονομίας.
Hujus igitur bona sunt pars bonorum ipsius
ortus. Quod si quis munera, qua: in Evangeliis
commemorantur, enumeret, si recenseat miracula
curationum, in inopia et fame ciborum copiam,
mortuorum e monumentis excitationem, subitam
atque improvisum etl‘ectionem vini, expulsiones
daemonum, varias affectiones ad valetudinem reo
vocatas, claudorum saltus, illitos luto cazcorum
oculos, divinam doctrinam, leges latas, arcanam
similitudinum significationem : haec omnia hujusce
diei gratia comprehenduntur. Haec enim bonorum,
qua: deinceps consecuta sunt, omnium initium
fuit. Quamobrem exsultemus, et laztemur in ea.
Negligamus, ut hortatur Propheta ⁵³, exprobratio-
nem hominum, nec despectione ipsorum sinamus
nos vinci, qui divinae dispositionis et providentiae
rationem irrident, quasi non decuerit Dominum
subire corporis naturam, nec in hominum vita
nascendo versari. Ignorant enim rei mysterium,
. quo Dei sapientia nobis salutem alierre constituit.
⁸ Eramus sponte peccatis nostris venditi, et instar
eorum, qui argento veneunt, vita: nostrae inimico
. mancipati. Quid tibi a Domino Optandum fuit?
nonne uta calamitate liberareris? cur igitur cu-
riose in modum inquiris? benefactori bene merendi
rationem przescribis? non secus ac si quis bene-
merito succenseat medico, quod se non hac, sed
illa ratione curaverit. Quod si divini consilii ra-
tionem curiositate ductus exquiris, hoc tibi satis
⁸⁸ Psal.cv1, Μ. "Psal. cxvut,.l9."Psal.mn,l7.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.