PG 46, col. 1163

ostendit, et ipsa rei natura docet. Nam si etiam
postquam Levitae pro primogenitis ad cultum
divinum segregati erant, pretia redemptionis pro
illis dari praeceptum est, perspicuum est Levitas
non habuisse in se vim parem et dignam, qua:
acciperetur pro redemptione et compensatione.
Quod si ita est, multo magis indigna est ea, quae
per argentum fiebat, redemptio primogenitorum:
quanto nimirum etiam natura rationis et sensus
expers viliorest, quam natura humana. Verum-
tamen quandoquidem, ut inquit propheta ", ocu-
los suos occluserunt, et quod hinc consequitur
eernere non possunt : nunquid etiam audire pote-
runtipsum sapientissimum Michaeatn exclamantem?
Ego quidem non arbitror. Etenim etiam auribus
suis graviter audiunt. Veniat tamen beatus hic
propheta, magna voce haec clamans, et spiritu
prophetico praisignilicans tam Judaicorum primo-
genitorum, quam corporearqu hostiarum oblatio-
nis rejectionem ac reprobationem. Dicit enim:
Per quam rem comprehendam Dominum, opprehen»
dam Deum meum altissimum? An comprehendam eum per υξιαιοε anniculo; ? An adntiuet Dominus νγ
mille arietes, autper decem millia caprarum pinguium? An dabo primogenita mea impietatis, fructm
uentris mei pro peccatis meis "‘2 Audiant qui cor crassum habent, qua de re eos ante nos accusa-
verit propheta, ut primogenita impietatis ea, qua: secundum carnem primogenita lsraelis erant, beatas
Michaeas nominaverit.
Qui igitur sancta haec existimarunt, quae pro-
phetico verbo impietatis primogenita nominata
sunt? Dicant nobis vere balbutientes linguae, quae
non possunt recte pronuntiare et eloqui veritatem,
quomodo propheta per Spiritum sanctum loquens
fructum impietatis ausus sit ea vocare? Qui liat ut
oratio, quae de redemptione horum loquitur, aequa-
lis et secum consentanea esse non videatur, quam
tum attinet ad eam, quae se prima fronte atque
inspectione offert, litterae sententiam, quanquam lex
apud nos et saneta et spiritualisesse tum intelligitur,
tum creditur? Videte Judaicorum curruum colliga-
tos axes, quemadmodum Egyptiorum olim vehicula
in Rubris undis ¹² . Verum loco virgae immittatur in
mare orationis veri legislatoris et regis gloria:
Christi virtus et auxilium, et deducat populum
suum inviam rectam altioris sensus ac specula-
tionis, ut eamus in urbem domicilii scientia: atque
veritatis, et obruat adversarios inexpugnabilis et
invicta gloria divina; cujus plena est universa ter-
ra, ut cognoscamus Dominum, ut inquit Scriptura,
sicut aqua multa ad operiendum maria.
ς Jam nunc quidem carnem indutus Deus primo-
genitam diaboli sobolem sive peccatum et morti-
licavit ct abolevit, et simul atque natus est in carne,
condemnationem vitiositatis sibi conilecit, et abso. ν
lutam ejus abolitionem per sese praastitit ac repracsen—
³ο lsa. vi, 10. ²¹ Mich. Vl, 6, 7. "hExod. xiv, 9.5 sqq.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.