PG 46, col. 1171

justos nonnullos, quibus mundus dignus non erat,
ut more Pauli loquar ”, ut illorum pietas insignis
vehementer eluceret, non imperantes, sed barba--
rorum et impiorum hominum imperio subjectos
ltei lenitas efl‘ecit. Atque id vel Abraham deumn-
strat , qui in (Egypto fuit, cui (ibidem versanti)
uxor a Pharaone adempta est“, qui in terra sibi
promissa tanquam inquilinus habitavit : itidemque
hujus filius, et illius soboles, lsaacum dico et Ja-
cobum, ac rursus illius castissimus et integerrimus
filius Joseph , qui servus factus est, et ad carce-
rem condemnatus fuit ³⁸. Quocirca sapiens Simeon
non eam lsraelis consolationem, quae ad bonam
famam et existimationem magnamque gloriam at-
que splendorem pertineret, opperiebatur : sed
reipsa veram, nempe traductionem ad pulchritu-
dinem veritatis. Nam cum oraculum ei redditum
esset fore ut antequam e vita migraret {Christum
Domini videret, spiritualiter exspectabat ut simul
populi quoque (lsraelitici) consolatio. exsisteret ac
maniiestaretur. Venit igitur hic instinctu Spiritus
in templum. et dum inducerent parentes puellum
Iesum, ut facerent juxta morem consuetum ex lege
pro eo, ipse quoque accepit eum in ulnas suas, et
laudavit. Deum, ac dixit: Nunc dimittis servum
tuum, Domine, secundum verbum tuum in pace:
quia viderunt oculi mei Salutare . quod parasti in
conspectu omnium populorum, lumen ad revelatio-
nem gentium , et gloriam plebis tua: Israeliticae. Ο
vere beate terque beate senex ! Quam beatus ille
tuus revera sacer in sacrum introitus, per quem
ad vitae exitum currebas! Quam beati oculi tui
animi simul et corporis! lli quidem, quod visibilem
apparitionem Dei perceperunt : illi vero, qui non
id quod videtur solummodo intuiti sunt, sed ipso
Spiritus lumine. illustrati, etiam in corpore Deum
verbum agnoverunt, qui divinum salutare viderunt,
quod paratum erat ante faciem omnium populo-
rum. Quam beatae tua: manus , qua: Verbum vita:
contrectaverunt l Quam beata tua lingua, quae vivi-
fici luminis revelati bonum nuntium divulgavit!
Ac quid singulatim per unumquodque membrum
laudem accommodare tibi festino, cum jam antea
te totum laudabilem et beatum sanctoque Spiritu
correptum evangelista docuerit? Sed veni, ο beate
Pater, ea, qua: in te resonat Spiritus suggestione.
et filios Ecclesia: alumnos doce tanquam in vasis
testaceis, paucis tuis verbis absconditum thesau-
rum : quandoquidem ad, vos vestrique similes, qui
canitie superi sensus et intellectus ornati, et
revera πρεσϐύτεροι. id est, seniores estis, et Eccle-
sia: Patres appellamini, divinus sermo nos ducit
ut salutares doctrinas discamus, Interroga patrem
tuum. inquiens, et annuntiabit tibi, seniores tuos, et dicent tibi ³⁵.
ι³¹ Jer. xxx1v,l sqq. " flebo XI, 33-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.