PG 46, col. 1179

quemadmodum nec ea, qua: a Lege per umbras et
aenigmata verborumque involucra fiebat, magni
mysterii praesignificatio. Venite igitur, vos quoque
patres et fratres spirituales, qui dies festos cele-
brar'e et epulari didicistis in novitate spiritus et
non per litterae vetustatem, qui in azymis since-
ritatis et veritatis pretiosum et vivificum Pascha
victimae Christi celebrare debetis: qui divina re-
generatione sacri baptismatis veterem hominem,
qui juxta concupiscentias fraudulentas corrumpe-
batur, deposuistis, et novum, qui renovatur ad
agnitionem juxta imaginem Creatoris, induistis,
Venite exsultemus Domino, jubilemus Deo salutari
nostro. Dicamus illud, Quam terribilia opera tua,
Domine, etsi in multitudine potentiae tua: inimici
tui frustrati sunt, sponte sua ad divinum tuum
lumen, quod mundo apparuit, oculos claudentes.
Praoccupemus {aciem ejus in confessione, et in
psalmis jubilemus ei.t)ll'eramus semper Deo hostiam
laudationis, hoc est, fructum labiorum confiten-
tium nomini ejus, nec obliviscamur beneficii ejus
atque communicationis : talibus enim victimis Deus
delet-tatur atque placatur ", ut sordes peccati
abluamus, et renovabitur sicut aquila: juventus
uostra spiritualis: quemadmodum etiam beati senis
Simeonis. ut nos quoque pacifice gaudioque per—
fusi atque hilariter cum bona fiducia ac spe salu-
tis ad exitum vitae curramus, et non cum pudore
et metu, et quodam modo nolentes et inviti ad
exitium vitae contendamus: quemadmodum qui
male sibi conscii sunt, aegre ac moleste regis ad-
ventum ferunt. Imitemur beata: Anna: in jejuniis
atque orationibus continuum studium atque perpe-
tuam diligentiam, ne muliere deteriores esse vi-
deamur, sub nmhra Legis praesertim vivente, ubi
talibus virtutibus clarorum hominum rara sunt
exempla. Verum nos qui lumine gratiae illustra-
mur, qui vera et manifesta spe nitimur et adjuva-
inur, qui viribus Spiritus confirmantur, ne disce-
damus a sacris doctrinis, ex quibus salutaris
habitus animis innasci consuevit : quemadmodum
illam quoque memoriae proditum est a templo non
discessisse, ne cogitationes nostras circumvagani
ct a timore Dei aberrare sinamus, sed ex ipso et
per ipsum carnes nostras ac sensus nostros,
quemadmodum optat ille Propheta ⁸⁸, conligamus.
Audiamus magnum Paulum docentem : Conjunxi
vos uni viro, ut virginem castam Christo exhiberem ⁸⁷,
et ne foedera et pacta inita cum illo per consocia-
tionem et consuetudinem cum vitzr. nostra: vitia-
tore, faciendo qua: ille voluerit, negligamus ac
rescindamus: etiam in hoc imitantes prophetissae
ν ³³ lleb. xm, lt}. ⁸⁸ Psal. vam, l20. ’τ ll Cc

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.