PG 46, col. 166

In inglese: On Infants' Early Deaths 1

vat propositae quaestionis ambiguitates, amplecte-
ris et approbabis, nimirum inventam rationem:
sin minus, senectuti prorsus ignosces, solamque
animi nostri propensionem, qua tibi gratum facere
cupimus, approbabis. Etenim Xerxem illum, qui
universam propemodum qua: sub sole est terram
una castra fecit, et omnem terrarum orbem se-
cum movit, cum adversus Graacos expeditionem
fecit, tenet fama pauperis cujusdam munus eum
voluptate accepisse. Id autem donum aqua erat,
eaque non in fictili vase ferebatur, sed iu cava
mauuum palma continebatur : sic ergo tu quoque
pro ea, qua prteditus es animi magnitudine, pror-
sus illum imitaberis, cui pro munere voluntas fuit,
At is qui animo perspicax et per eruditionem an
contemplationem caelestium purgatus et excultus
est, omissis his quibus ratione minus utentium
sensus delectatur, rerum universarum harmoniam,
hoc est consentientem et quasi concinentem con-
spirationem, copulationem atque coagmentationem
intuetur, et ex circulari atque in orbem redeunte
motu eam qua: ex contrariis fit, aptitudinem et
congruentiam contemplatur : quo pacto orbes inte-
riores revolutione motuque contrario, atque iner~
rautium cteloque inhaerentium et infixarum stel-
larum ambitus rotundus, retro versentur atque
ferantur; quomodo sidera qua} in iis conspiciun-
tur, multiformiter figurentur, tumin appropinqua-
tionibus, accessibus, congressibusve, tum recessi-
bus,digressibus, distantiis, elongationibusve, tum
subiectionibus atque defectibus, et obliquis trans-
cursibus indeficientent, indesinentem, stabilem.
perpetuamque illam concordantiam et harmoniam
semper aequaliter et eodem modo ellicicntia, a qui-
bus ne minimi quidem sideris situs quem non con—
templetur praetermittitur, sed omnia parem cu-
ram praebent iis qui per sapientiam ad supera
mentem traduxerunt :eodem modo tu quoque,
ο charum mihi caput,cum administrationem Dei in
rebus universis consideras omissis illis circa qua:
vulgi mens occupata est (de divitiis loquor. et deli-
ciis, ct vana: gloriae cupiditate, qua: res plane ra-
diorum in modum quasi fulgure praestringentes eos
qui ratione minus utuntur. obstupefacere, atque per-
culsos, attonitos et consternatos reddere solent),
nec ea quidem, quae minima videntur, ex iis qua:
in rebus universis considerantur, inexcussa relin-
quis, considerans, dispiciens et scrutatis inmquali-
tatem humana: vitae : non eam duntaxat, qum circa

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.