PG 46, col. 179

In inglese: On Infants' Early Deaths 1

nerit aetatem: ita opinor etiam animam per ea qua
semper competentia sibi atque accommodata sint,
ordine atque consequentia quadarn participem fieri
ejus vitae, qua: secundum naturam est, quantam
capit ac potest, de iis quae in beatitudine proposita
sunt, partem capientem, quemadmodum etiam id
a Paulo didicimus, aliter nutriente eum qui jam
per virtutem creverit, aliter infantem et imperfe»
ctiorem: nam ad bujusmodiquidem dicit: ι Lactis
potu vos alui, et non cibo; nondum enim potera-
tis ⁸. υ Ad eos autem qui jam impleverant mensuram
artatiS, qua: ratione ac mente percipitur: ι Perfe-
ctorum autem est, ι inquit, «solidus cibus ⁷,» qui
per habitum sensoria habent exercitata. Quemad-
modum igitur dici non potest, ln similibus esse
virum et infantem, etiamsi neuter eorum morbo
aliquo implicetur : (quo pacto enim in paribus ver-
sari deliciis possint, qui earumdem rerum partici-
pes non sunt?) sed morbo quidem nullo affligi, et
in hoc et in illo similiter dicitur, quandiu passio-
nis et afflictionis uterque expers est, sed fructus
deliciarum non amplius ab iisdem similiter perci-
pitur ί nam huic quidem licet vel orationibus dele-
ctari, vel rebus praeesse, vel cum laude ac gloria
magistratus gerere, vel benefaciendo hominibus
egentibus clarescere, vel si res ita tulerit, cum
uxore, quae cordi sit, matrimonio junctum esse,
ac domui praeesse; ac si qua alia per hanc vitam
una cum bis jucunda licet invenire, tum acroamata,
tum spectacula, venationes, lavacra. gymnasia,
convivales animidelectationes, ac si quid aliud
ejusmodi est: at infanti deliciae sunt lac, nutricis
ulnaz, quieta ac placida motio, quae somnum invitet
et demulceat; nam imperfectae aetatis ea natura est,
. ut qua superet hanc oblectationem non capiat):
eodem modo, qui per virtutem in hac vita animas
nutriverunt, et, ut inquit Apostolus, mentis sua:
sensuum instrumenta exercuerunt, si ad incorpo-
ream illam vitam traducantur, pro ratione habitus
ac potentia, quae in ipsis insit, divinarum delicia-
rum participes erunt, vel majorem vel minorem
secundum praesentem cujusque potentiam proposi-
torum partem capientes. At anima qua: virtutem
nondum gustavit, eorum quidem malorum quze ex
improbitate ac nequitia oriuntur, ut quae ab initio
prorsus in malitiae morbum non inciderit, expers
manet; illius autem vitae, quam Dei tum cognitio-
nem tum participationem esse oratio superior de-
,l‘mivit, tantam in initio partem capit, quanta: capax est id quod enutritur, quoad tanquam cibo quodam
'cnnvenienti et accommodato ad contemplationem ejus, qui revera est, grandis eifecta majoris partis
capax efficiatur, largiter et abunde pro arbitrio partem capiens ejus qui revera est.
Ad haac respicientes malorum quidem, quae ex
improbitate ac nequitia exsistunt. oariter expertem
⁸ l Cor. Ill , 2. " llebr. ν, Η.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.