PG 46, col. 187
In inglese: On Infants' Early Deaths 1
tis avaritiaa morbus appareat nullo falso tegu—
mento obumbratus. Nam vulgo plerique aiunt,
idcirco se cupiditati rem augendi indulgere, ut
ditiores ex sese natos reddant, quorum morbum
preprium esse, etex necessitate non innasci arguit
inexcusabilis avaritia eorum qui liberis carent.
Multi enim cum nec habeant multorum labore
partorum bonorum successores, nec aliquando
habituros esse se sperent, pro infinitis liberis mul-
tas intra sese cupiditates alunt, non habentes in
quos conferant hujus morbi necessitatem. Quod si
qui male in vita versantur, ac dedita opera consul-
toque crudeles, truces atque tyrannici sunt. omni-
bus libidinibus obnoxii, iracundia praecipites, a‘nullo incurabili malo abstinentes, latrones, homicidae,
patria: proditores, ac si quid bis est detestabilius, magisve nefarium et exsecrandum (veluti parricidae,
matrum pulsatores, liberorum' interfectores, et quadam quasi rabie mentis legibus vetitos concubitus
sectantes : qui cum tales adeo sint, in hac nequitia atque vitiositate consenescunt : quomodo dicet
aliquis haec congruere et convenire cum iis quae supra quaesita atque tractata sunt? Nam si is qui prte-
mature abripitur, ne juxta similitudinem convivii ad finem usque in vitiis hujus vitae quasi belluetur
atque debacchetur, provida quadam cautione ac benevolentia ex vitali subducitur convivio: qua de
causa, qui talis est, usque ad senectutem in convivio debacchatur, noxiam tum sibi, tum compotoribus
et convivis malorum crapulam offundens?
Sed cur, prorsus inquis, hunc quidem provida
benevolentia subducit ex vita priusquam per
malum voluntas perficiatur, illum vero relinquit
talem fieri, ut melius ipsi esset penitus natum non
esse? Ad hoc item ejusmodi quamdam benignio-
ribus et aequioribus rationem reddemus, quod sa:-
penumero vita eorum qui bene vixerint, etiam iis
qui ex ipsis nati sunt, causa melioris conditionis
est. Atque sexcenta horum ex divina Scriptura
testimonia sunt. quibus aperte docemur ejus cura:
beneficiique quod digni a Deo consequuntur, etiam
ex ipsis progenitos una participes esse. Haud con-
temnenda autem sors fueritetiam alicui impedi-
mento fuisse ad malitiam et nequitiam qui juxta
illani omnino victurus fuisset. Sed quoniam hic
itt rebus incertis oratio conjecturis utitur, nullus
omnino reprehendet, si in multas partes conje-
ctura mentem diducit. Non solum enim auctoribus
generis gratificantem Deum dixerit aliquis ex im-
proba vita subducere eum qui in ea victurus fuis-
set, verum etiam si nihil ejusmodi sit in iis, qui
praemature abripiuntur, haud absurdum fuerit
opinari atrocius ac periculosius illos sese in vitiosa
vita gesturos fuisse, quam illorum quemquam, qui
ob vitam nequam atque improbam nobilitati fue-
rint. Nam nihil fieri sine Deo cx multis rebus di-
dicimus: rursum vero non fortuita esse, nec
ratione carere ea quae divinitus administrantur,
nemo non concesserit, sciens quod Deus ratio ac
sapientia est, et omnis virtus ac veritas. Nihil
autem rationis, ratione caret. neque sapientis ali-
quid insipiens est, neque tum virtus, tum veritas
admiserit atque sustinuerit id quod cum virtute