PG 46, col. 238

ΤΟΥ ΑΥΤΟΥ ΓΡΗΓΟΡΙΟΥ
ΠΕΡΙ ΤΟΥ
ΠΡΟΣ ΑΡΜΟΝῙΟΝ.
EJUSDEM S. GREGORII
Laurentio Sifano interprete.
Quon apud magistratus et eos qui rerum potiun~
tur, faciunt ii qui quotidianis vectigalibus obnoxii
sunt, ut si complurium dierum aes alienum ab ipsis
persolutum non sit, in unam summam coactum sin-
gularium debitorum aes alienum dependant, si quam
forte nacti fuerint pecuniae facultatem, id- etiam ipse
faciam apud tuam amplitudinem. Nam cum debeam
crebras ad te mittere litteras, quippe cum Chri-
stianis promissio debitum sit, quam in praeterito
tempore invitus feci litterarum intermissionem
nunc explere etcompensare volo, in tantum epistola!
modum excedens, ut si ad consuetum modum litte- ³
rarum dividatur, loco multarum epistolarum haberi
possit. Verum ne frustra litterarum prolixitate lu-
dam, ac nugando tempus teram, recte mihi factu-
rus esse videor, si per cpistolarem hanc vocem
imitatus fuero consuetudinem qua coram inter nos
uti solemus. Meministi enim, sat scio. quod semper

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.