PG 46, col. 256

tum habebimus, si nobis D. Paulum itineris ducem
proposuerimus. Hic enim maxime omnium exqui-
site, et qui Christus sit novit, et qualem esse
oporteat, qui ab eo nomen accepit, ex iis quael
gessit ipse, declaravit : nam adeo accurate illum,
imitatus est, ut in se Dominum ipsum expressum:
ostenderit, quippe qui diligentissima imitatione
formam animi sui ita transtulit in ipsum exem-'
plar, utnon amplius, qui loquebatur, Paulus, sed
Christus esse videretur, quemadmodum ipsemet
dicit, qui propria bona pulchre-sentiebat : ι Quo-
niamcxperimentum, ι inquit’, ι quaeritis ejus qui
in me loquitur Christus. ι Ει, ι Vivo ego jam
non ego, vivit autem in me Christus ’. ι
Hic igitur nobis et quam vim nomen hoc Chri-
stus habeat patefecit , cum diceret Christum esse
Dei virtutem et Dei sapientiam, cumque et pacem
ipsum nominaret et lucem inaccessibilem, in qua
Deus inhabitat, expiationem, et redemptionem, et
sacerdotem magnum, et Pascha, et propitiationem
animarum, splendorem gloria: et figuram substantiae,
et efi‘ectorem saculorum, cibum ac potum spiritua-
letn, petram et aquam, fundamentum fidei, ct anguli
caput, et Dei invisibilis imaginem, et magnum Deum,
caputcorporis Ecclesiae, et novae creatura} primogeni-
tum, et primitias eorum qui dormierunt, et primogev
nitum ex mortuis, et primogenitum in multis fratri-
bus, et mediatorcm Dei et hominum, et Filium unige-
nitum gloria et honore coronatum, et Dominum
gloriae, et rerum principium, et regem iustitiae, ad Ὺ
haec et regem pacis, et regem omnium, imperium “
regni nullis terminis circumscriptum obtinentem. ‘
llis et aliis id genus nominibus eum appellavit,
quae tam multa sunt ut pra: multitudine haud fa-
cile numero comprehendi possint. Quae quidem
omnia si inter se componantur, et singulorum col-
ligantur significationes, mirabilem nobis hujus
nominis Christi vim aperient, et majestatis illius
qua) verbis explicari nequit, tantum ostendent, ‘
quantum animis et cogitatione capere valuerimus.
Verum, quoniam omni dignitati, et potentia}, el '
principatui regia prmcellit amplitudo, Christi au-
tem neruine regium significatur imperium (nam ut
ex historiarum libris didicimus, prius unguntur,
qui futuri sunt rcges), regno autem omnis νιειὶ-
quorum nominum vis continetur; eo fit ut qui ca
quae comprehenduntur c0gnoscit, simul etiam illa
complectentem intelligat potestatem. lloc autem
regnum est, quod quidem regnum Christi appel-
latione indicatur: Quamobrem cum omnium maxi-
mum et divinissimum, et primum nomen Domini

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.