PG 46, col. 259

sanctorum nominum virtute expolitam et conciu-
nam accommodent. Quaecunque igitur verba ex
sancta Pauli doctrina Christi significationem expli-
cantia orationis initio recensuimus , ea si nobis ita
proponamus , ut partim , quemadmodum diximus,
imitemur, partim colamus, tutissimum nobis ad
bene beateque vivendum aditum muniemus. Α pri-
mis igitur, eum servantes ordinem , quem series eo-
rum, qua: jam euumcravimus, suggerit, incipiamus:
Christus Dei virtus et sapientia ⁸. Ex his discimus
ea qua divinitati conveniunt, ex quibus Christi no- Β
men nobis venerandum efficitur. Etenim quia res
omnes, qua: vel sensu percipiuntur, vel sensus su-'
perant-cognitionem , per ipsum effectae sunt, et in
ipso consistunt, necessario ad deliniendam numinis
illius, qui cuncta procreavit, significationem, sa-
pientia et virtus conjunguntur. Nam ex duabus his
vocibus ita copulatis id intelligimus; neque enim
essent haec magna et quae nulla ratione explicari
'possunt creaturarum miracula, nisi et sapientia
eorum procreationem excogitasset, et virtus , qua:
per sapientiam excogitata fuerant, confecisset;
per virtutem enim ipsius sapientiae cogitationes
opera sunt.
μεως δὲ τῇ σοφίᾳ παρομαρτούσης πρὸς τήν τῶν νοηθέντων τελείωσιν, δι’ ἦς ἔργα τὰ νοήματα γίνεται.
Christi igitur significatio in hanc duplicem vim ,
sapientiam scilicet virtutemque, dividitur, ut,
quando rerum universitatis magnitudinem aspici-
mus , ex ea immensam Dei virtutem cognoscamus.
Quando autem consideramus quonam modo ea qua:
nulla fuerant, genita sint, tam multiformi natura
in rebus per divinum Spiritum exsistente, incre-
dibilem ipsius qui illa excogitarit sapientiam ado-
remus et suspiciamus , cujus cogitata ipsa sunt fa-
cta: neque vero ignava erit haec fides , qua Chri-
stum esse virtutem et sapientiam credimus, sed ad
boni dijudicationem nobis erit adjumento. Quod
enim quis supplicans appellat, id ad seipsum obse-
crando trahit et ducit; atque interiorem hominem
virtute ita corroborat, ut Apostolus ad virtutem
respiciens dicit: Christus autem est Dei virtus.
Et sapiens fit, ut in Proverbiis patet, qui sapien-
tiam invocat, qua: omnino Dominus esse intelligi-
tur '. Quare ille , qui nomen habet a Christo , qui
virtus est et sapientia, virtus etiam cum eo appel-
latur, cum adversus peccatum strenue ac fortiter
pugnat : dum vero id quod melius est eligit, in
seipso sapientiam ostendit. Qua quidem sapientia:
virtutisque conjunctione vita perfecta constituitur;
altera enim , quae recta houestaque sunt, perspi-
cimus ; altera , quae perspecta habemus , exsequi-
mur et confirmamus. Jam vero Christqu esse pa-
, ⁶Ι Cor. ι, 24. ⁷ Prov. ιι, 2 sqq.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.