PG 46, col. 268

quod omnibus partibus superat omne bonum, quod
neque oculis cerni, nec mente percipi, nec verbis
explicari potest, atque ita prarstantissimam illam
rerum substantiam sine nomine prmterivit. Arctis-
simam autem necessitudinem, qua cum Patre nullis
terminis circumscripto et sempiterno 'Filius ipse
sine terminis perpetuo conjunctus consideratur,
splendorem gloria: et figuram substantia: appellat;
splendore naturalem unionem ostendens, figura
autem indicans mqualitatem. Etenim neque inter
splendorem et splendentem naturam medium intel-
figitur, nec figura minor ilia substantia, quae sub
ipsa signatur. Sed qui naturam splendentem cogi-
tat, simul -etiam omnino splendorem intelligit. Et
qui substantiae magnitudinem animo concipit, eam
figura: in ipsa conspicua; prorsus dimetitur aequa-3
lem. Qua de causa et formam Dei Dominum vocat,
formae notione non imminueris Dominum, sed per
fortnam ostendens magnitudinem Filii, qua intcl~
ligitur Patris amplitudo, qua: propriam formam
non excedit, neque extra figurant, quae circa ip-
sam est, invenitur. Nihil enim informe, nihil non
pulchrum in Patre, nihil, quod non Unigeniti de-
claret pulchritudinem.Quare, «Qui vidit me, ι in-
quit Dominus, ι vidit Patrem“, ι ex liis nihil
deesse, nihil superesse significans. Quinetiam cum
omnia dicat eum portare verbo virtutis suae",
solvit dubitationem eorum qui nimis diligenter et
anxie vestigant ea quae sciri non possuntz-si-
quidem hi de materia requirentes rationem, nullo
modo prae nimia curiositate consistunt aut con-
quiescunt. ’Unde enim, inquiunt, materia sit illi
qui a materia sejunctus est? Aut quonam
pacto ducatur quantum ex eo qui caret quan-
litate? aut ex illo figura, qui figuram non ha-
’ bet? aut color ab eo qui videri non potest? aut
ab illo qui fine vacat, id quod prepriis finibus in-
cluditur? Quod si nulla adest qualitas simplici et in-
composito, umle materia suis qualitatibus est impli-
rita? llas enim onmes et alias ejusmodi quaestiones
solvit, qui dicit sic verbo virtutis sua: Verbum
omnia portare, ut generentur ex nihilo. Quaecunque
enim materia: vel participem vel expertem naturam
acceperunt, unam substantiae causam habent, ver-
bum virtutis illius qua: nullis verbis dici potest.
Ex quo admonemur, ut eum, unde res omnes ortae
generatzeque sunt, intueamur. Etenim si ab illo
procreati sumus, atque in eo consistimus, omnino
necesse est ut nihil esse credamus, quod ejus qui
nos procrearit,in quo simus, in quem resolvamur,
cognitionem effugiat. Qua quidem cogitatione, ut
mquam est. innocentia vitae conservatur. Quis enim
ex ipso, et per ipsum, et in ipso " se vivere cre-
⁸⁷ Rom. χι, 36.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.