PG 46, col. 455

interficite. Nihil domi reconditum habete, quod
sit per vim et rapinas comparatum. Quid enim pro-
derit ore carnem non attingere, si maledicentia
fratrem laceras? Quaenam erit utilitas, si, dum, tua
non comedis, qua: pauperis sunt, per injuriam
subripueris? Quze porro pietas ista, si aquam bibens
struas fraudem, consuas dolos, et ex improbitate
sanguinem sitias? Quid? Nonne Judas ctiam cum
undecim ieiunabat? attamen quia mores avaritia:
deditos non refrenavit, nihil ad salutem illi jeju-
nium prol‘uit. Quid? quod diabolus cum spiritus
sit corporis expers, nihil unquam edit omnino, et
tamen propter improbitatem e sublimi illo cecidit
dignitatis gradu. Eademque ratione nullus daemo-
num est. qui, quod aut se obsoniis ingurgitet, aut
immodice bibat, ebriosusve sit, accusari possit.
Natura enim a bibendi edendique necessitate li-
beri sunt. Neque tamen idcirco vel die, vel nocte
per aera oherrare unquam cessant, flagitiorum aucto- τητος.
res et ministri. Nobis autem omni studio moliuntur insidias. ‘Quippe livore liquefiunt, et tabescunt
invidia, quod ad eam nos homines necessitudinis coniunctionem cum ipso Deo, et felicitatis posses-
sionem, e qua ipsi dejecti sunt, simus perventuri.
Ilonestis igitur ac bonis moribus instruatur
Christianorum vita. Eorum animi declinent et fu-
giant malitia: detrimentum. Nam si vino et carne
temperantes, obstrictos vitiis animos habuerimus,
nihil quidquam nobis, cum aliter animo quam
extrinsecus afi‘ecti simus, aut aquam, aut olera,
aut mensas sine sanguine structas profutura pra:-
dico atque testificor. Propter munditiam animae
sunt indicta jejunia. Qua: si tum voluntate, tum
factis coinquinantur, quid frustra, quam bibimus,
aquam insumimus? Cur ingens hoc caenum. quod
elui ex purgarique non potest, excolitur? Quid confert
jejunium corporis, nisi mens pura mundaque sit?
Nihil enim prosit, currum validum ac strenuis
quadrigis instructum esse, si auriga insaniat : nulla
erit bene fabricata: navis utilitas, si ebrius sit ipse
gubernator. Jejunium virtutis fundamentum est.
Quemadmodum autem navium carinae, et funda-
menta domus licet ingentia subjicias, inutilia vana-
que sint, nisi reliquas item partes perite et scien-
ter exaedificaveris: sic istius abstinentiae nullum
erit emolumentum, nisi alia: justitire partes acces-
serint. Timor Dei erudiat linguam ea quae decet lo-
qui, tacere contraria, temporis occasionem animad-
vertere, modum observare: l‘ari necessaria: apte
respondere: modeste dicere. ne verborum veluti
grandine colloquentes obruat. Idcirco enim et te-
nuis illa membranula, qua: cum ipsa lingua men-
tum inl'erius devincit, l’renum dicitur, ne inepte
loquatur, et inconcinne. Laudibus igitur, non con-
viciis utatur; cantibus, non maledictis, commen-
dationibus, non obtrectationibus. Manus petulans
Dei memoria tanquam catena simia eohibcatur.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.