PG 46, col. 711

quidem , juxta legem spiritttalem , puram hostiam
ἱ itnmolans, non alienum, sed suum altaribus admo-
vens corpus, et loco libaminis sanguinem spargens,
per sese Deum, quem in caelestibus adytis cerne-
bat, delinquentibus placabat, beneficio nefariam
caedem eorum compensans, clamans audientibus
homicidis, ac dicens: Domine, ne imputes eis hoc pec-
catum ¹³. Atque hic quidem oratione peccatum eo-
rum, quod sceleratis manibus suis sanguinarli quasi
exarabant, delebat; illi vero etiam ad orationem exa-
sperabantur : ac non prius eum impetere remiserunt,
quam magnus Stephanus veluti teneris lloribus vel
rore quodam levi circumfusus in dulcem simul ac
beatum somnum delatus est. Verum victoria cer-
tamen przevenit, et ante certamen athletam corona
victoria: decoratum videmus. Antequam enim cer-
tamen spectaverimus, ad tinem certaminis oratione
provecti sumus. Oportebat enim, opinor, oratione
non praeterire ea, per quae maxime martyris virtus
ostendebatur, qualis ad caedem propensorum con-
sessus. et quomodo omnibus ex aequo animus ad
caedem concitatus , quanta congregatis ad malmn
conspiratio, qualis cujusque obtutus, qualis habi-
tus , qualis dentium motus et allectus esset, sicut
divina Scriptura significat, quod dissecarentur
cordibus suis, et frenderent dentibus suis in eum “ :
qui iu medio tot ac talium stans, contraque omnem
vim adversariam , quae a sanguinariis illis reprac-
sentabatur, sese contra exsuscitans, per omnia
magnitudine animi atque indolis excellebat, ira:
quidem lenitatem : minis vero, dcspicicntiam; mor-
tis terrori, vita: contemptum; odio, dilectionem;
malevolentiae , benevolentiam; calumniae, veritatis
praedicationem opponens. Non enim uno modo
victor declarabatur, sed adversus omnem malitiae
speciem , quae tunc ab Iudaeis repraesentabatur,
sese per varias virtutes distribuens cum omnibus
et conflixit et omnes superavit. lta audio in gym-
nicis quoque certaminibus eos, qui viribus caeteros
antecedunt, adversus totum sarpe stadium gymni-
cum sese certamini otl‘erentes et accingentes , de
omnibus victoriae praemia reportare. Talis marty-
rum stadii princeps erat : qui adversus omnes
adversarii copias cum se apposuisset, adversus
omnes victoria clarus designatur. Nam falsam
sapientiam per Libertinos. Cyrenenses, et Alexan-
drinos sapientes adversus se luctantem, per veram
sapientiam devicit; terrorem , per libertatem lo-
qucndi , et ingenuam increpandi fiduciam ; minas,
per dcspicicntiam; smvitiam , per'beneficentiam;
mendacium, per veritatem. Illi quidem ad caulem
spectabant, et jam manus lapidibus armabant,
“ Αςι. γιι, Ζ9. ¹⁶ Ibid. 54.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.