PG 46, col. 713

praemium in manibus adversariorum necteretur.
Quare etiam benigna precatione sanguinarios com-
pensat, rogans ne in contrarios eventus facinus,
quod in ipso perpetrabatur, divideretur, ut sibi
quidem vitam, adversariis autem exitium afferret:
sed quibus ipse dignus judicatus esset , ab iis ne
hostes quidem, quasi bonorum sibi aliqua ex parte
auctores, excluderentur. Sic is, qui Christum cer-
nit, adversus hostes sese gerere novit. Quoniam
enim patientiae legislatorem videbat, recordatus
est legum ab eo latarum inimicos diligere juben-
tium, et benefacere odio prosequentibus , et pro
hostilia facientibus orare ³⁸. Verum athleta qui-
dem non humanis laudibus celebratur, neque in
ceraando gloriam ex hominibus conflatam sibi propositam habebat ; sed cum magnificentia facinoris
egregii totum mundum superaverit, humanarum quoque virium modos simul praetergressus est,
omni laudativa facultate post se abiecta.
Igitur ille quidem in omni humano sermone victo-
riae praemia obtineat; nos autem historia sua adju-
vet ad animarum salutem. Quemadmodum enim
inter corporeos athletas ii, qui in publicis certa-
minibus contendere desierunt, juvenes athleticis
exercitationibus per artificiosam quamdam agilitatem
et habilitatem assuefaciunt, prehensiones adver-
sariorum frustrari atque eludere docentes : ita nos
ν quoque opinor oportere per magnum Stephanum ο
exerceri et assuelieri ad pietatem , ut per eum fu-
giamus atque evitemus Pneumatomachorum, id est,
Spiritus sancti hostium , correptiones atque vexatio-
nes. Aiunt enim illi qui adversus gloriam sancti
Spiritus insaniunt, sua: absurditati et importuni-
tati Stephanum patrocinari, qui caelum intentis
oculis contuitus, vidit gloriam Dei et Jesum stan-
tem a dextris Dei ¹⁹. Ad eversionem igitur pietatis
doctrina: in hunc modum dicunt : Si cum Patre et
Filio Spiritum omnino numerari oportet, qui fit
ut Stephanus in apparitione una cum Filio Spiri-
tum quoque non viderit? Quomodo igitur iis, qui
per huic ipsa verba supplantanturfimanum Stepha-
nus porriget? Quo pacto certandi arte labascentes
eriget? Sane ex eodem loco exsistit auxilium quod
evertat adversarii incredulitatem. Quaeris , ο pneu-
matomache, si gloria Patris apparuit, et Filius a
dextris stationem obtinens , ubi Spiritus? Quod si
iu te Spiritus esset, non propositum de eo verbum
te praeteriisset: quemadmodum ii, qui capti sunt
oculis, aurum ante pedes obiectum ignorantes
praetereunt. At nunc saltem audi, nisi aures forte
contines , sicuti Judaei faciebant : Quomodo Stepha-
nus supercoelestem gloriam vidit? Quis ei portas
caelorum patefecit? Nunquid humanarum virium
id opus erat? Num quis ex angelis ad illam subii.
“ Matth. v. Η. ⁸⁸ Act. vlt, 55.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.