PG 46, col. 730

α facere. Sed ad discipulos suos inquit : Vos estis lux
mundi; et, Luceant opera vestra coram homini-
bus ¹³. Sed quod ad ea qua: diximus, confirmanda
adduci potest, id, juvante Deo, rursus proferamus:
Joanni Baptistae impositum fuit lucernae nomen,
juxta id quod in Psalmis de eo antea praenuntiatum,
et Christi deinceps testimonio comprobatum fuit.
Propheta enim, Patris personam sustinens, de ipso
inter canendum ait, Paravi lucernam Christo meo ⁸⁵,
hoc est, lucis ministrum et praecursorem. At Do-
minus paterna: voci robur addens, Ille, inquit, lu-
cerna erat ardens ¹⁸. Sed quantumvis lucerna solum-
modo esset, tantum abfuit, ut in Domini adventu,
qui soli erat justitire, obscuraretur, ut clariori pou
tius lumine refulserit, ipsius Salvatoris, ejusdem-
que divinitatis praeco simul, ac testis effectus.
Joannes igitur propterea quod unam solam Israelis
domum illuminavit, lucerna: nomen accepit. At
nostri Salvatoris apostoli, non lucerna, non lampades,
nec sidera, sed luminaria nttncupati fuere, utpote
qui non in una regione, nec in uno terrarum angulo
fulsere, sed quidquid sub caelo est illuminarunt.
Horum vero duces ac principes sunt Petrus, Jaco-
bus, et Joannes, ob toleratutn pro Christi fide
martyrium hodierna: festivitatis honorem consecuti,
qui uno quidem eodemque proposito ad mortem
pr0perarunt, diverso autem martyrii genere decer-
tarunt. Nam ille, quem Dominus apostolici chori
principem et coryphaeum designavit, convenientem
dignitati suae gloriam obtinuit, martyrii genere,
Dominica: passioni haud absimili, decoratus, quippe
qui cruci suffixus regiam Domini nostri imaginem
expressit. Regiam autem imaginem crucem voco,
non quod passionem erubescam, sed quia de ma-
gno, quod ab ipsa pependit, trophaeo potius glo-
rier. Nam nec ipsis, nec nobis, nec posteris nostris,
nec alii cuipiam Domini nostri Jesu Christi, queme
admodum Paulus ait... ita enim et Petrum in
honore habuisse apparet venerandam.... siquidem~
propter summam venerationem rogavit, ttt a cru-
cingentibus inverso capite suspenderetur in cruce,
ne Salvatori pro universo hominum genere eruct-
lixo, et expansis, ut erat in cruce manibus, totum
terrarum orbem complectenti aequalis esse videre-
tur. Jacohus vero capite truncatus fuit, Christo,
qui vere caput cius erat, potiendi cupidus.
Caput enim viri Christus secundum Apostolutn ιδ,
’⁸ Psal. cxxxr,17. ’³ Joan. ν. 54. ’⁸ lCor. ιι, 5.
(16) Et hic in Vaticano codice ‘lacuna es}, quae
fortasse impleri posset his verbis, τὴν σεϐάσμιον
ἐκείνην σταύρωσιν, Venerundum illud 'rrucifixt'onis
genus.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.