PG 46, col. 795

nuit, eo quod pariter et ex :equo gratia unum-
quemque adjuvaret ad perfectionem : non imme-
ι·ἱιο audemus etiam eum, qui nostra aetate fuit,
hominem divinum, magnum illud veritatis das Ba-
ἐῖΙίιιηι, inclytis illis sanctis annumerandum esse
dicere, quippe cum temporis vicissitudo nihil im-
pediat vel sublime illius erga Deum studium atque
desiderium, vel divinam gratiam ad animam per-
fecte et absolute excolendam et exornandam, ne quo modo vel divini consilii dispositionisque in-
tentio atque propositum sugilletur, vel aliquid de illius auxilio atque praesidio, quod ad mysterium
considerabatur, propter temporis causam extenuetur, et leviori quam par est. momento aestimetur.
Nemo autem prorsus ignorat, quo consilio in hoc tempore praeceptor noster designatus et exhibitus sit,
Posteaquam enim hominum insania circa simula-
crorum cultum praedicatione Christi exstincta est,
et omnia jam delubra caetera-que res. qum vano
dementium cultu celebrari ac frequentari sole-
bant, dirutaa atque e medio sublatae erant, cum
per universum pene terrarum orbem habitatum
praedicatio pietatis et veri Dei cultus atque religio-
nis pervasisset, adeo ut is qui fraudis humanae prin-
cipatum et imperium tenet, ex omnibus partibus
orbis terrarum Christi nomine expelleretur et cx-
turbarctur: solerti et callido nimirum ad malitiam
inventori malitiae atque nequitia: scelestum et
improbum consilium non defuit, quo per fraudem
denuo obnoxium sibi redderet genus humanum;
sed sub praetextu ac specie Christianismi simula-
crcrum cultum latenter reduxit, cum suis commen-
tis et imposturis persuasisset iis, qui ad ipsum
spectabant, ne deficerent a creatura, sed eam
adorarent et venerarentur, Deumque creaturam esse
_ putarent, qua: Filii nomine vocaretur. Quod si ex
rebus quae non essent, creatura producta est, et a
divina essentia, quantum ad propriam ipsius at-
tinet naturam, aliena sit, neminem eam rem de-
bere curare, sed Christi nomine creatura: impo-
sito, hanc adorare, hanc colere. in hac spem sa-
lutis fixam habere, ab hac judicium exspectare. Et
ut rem summatim complectar, cum invasisset apo-
stata homines totius malitiae sua: capaces, Arium
inquam et Aetium, Eunomium, Eudoxium, ae prae-
ter hos multos etiam alios, per eos deiicientem
jam simulacrorum cultum, sicut dictum est, no-
mine Christianismi denuo reduxit, atque invale-
scebat adversus homines morbus, qui creaturam
magis quam creatorem colebant, adeo ut etiam il-
lius temporis imperatorum auxilio fraus confirma-
retur, et omnes excellentes magistratus et princi-
patus pro hoc morbo propugnarent. Cumque omnes
propemodum homines ad id quod vigebat et in-
valescebat malum traducti essent : tunc magnus
a lico Basilius, qnmnadmodnm tempore Achaabi
Elias, exhibetur , ac sacerdotio, quod jam quo-
damtnodo collapsum atque ncg|ectum erat, susce-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.