PG 46, col. 982
Clum tuum inveniar, non habens maculam in forma
animi mei. Sed sine reprehensione et labe susci-
piatur animus meus in manibus tuis tanquam in-
censum in conspectu tuo. ι Haec dicens oculis et
ori et cordi crucis signum apposuit. Lingua vero
febri paulatim penitus exsiccata, verba amplius
non exprimebat, et vox implicabatur. Quare sola
labiorum dilatatione et manuum motu, eam pre-
cationi incumbere cognoscebamus.
Cum interim vesper advenisset, et lumen illatum
esset, illa oculorum orbem explicans, et ad splen-
dorem respiciens, ad vespertinam gratiarum actio-
nem pronuntiandam promptum animum prae se
ferebat : sed voce deficiente, corde, et manuum
motione proposito satisfaciehat, et ad interiorem
affectionem labra commovebat; absoluta autem
gratiarum actione, manum ad faciem signandam
admovit, et voti tinem adesse declaravit, et ma-
gnum quemdam ac profundum spiritum ducens,
cum precatione simul et vitam terminavit. Cum
igitur nec spiraret amplius et jaceret immobilis,
ego memor eorum qua: in ipso primo congressu
mihi mandaverat, dicens se velle, ut manus mea
sibi oculos clauderet, et solitum ori suo praestaret
oilicium, sancto vultui dolore languentem ma-
num adhibui, ne mandatum ejus negligere vide-
rer potius quam quod ejusmodi oliicium oculis
ejus esset necessarium : quippe qui quemadmo-
dum fit in somno naturali, palpebris decore con-
tecti erant : et labra itidem clausa, manusque ve-
nuste pectori cohaerentes, totus denique corporis
situs ea dignitate compositus, ut ornantium manu
non indigeret
Meus autem animus dupliciter augebatur, tum
ob ea quae cernebam, tum ob luctuosas virginum
voces, quibus aures meae circumsonabant :hacte-
nus enim illae quiescentes se fortiter gesserant
animoque dolorem inclusum continentes fletu
impetum compresserant, observantes eam, veren
tesque, quamvis corpus ejus jam conticesceret, ι
increparentur aut, si qua vox contra prmscriptum
ἱ
erumperet, ne magistra ex ea re molestiam cape-
ret. Ubi vero silentio dolor non potuit amplius
coerceri, non aliter quam si victos earum animos
quidam ignis exureret, statim in acerbum et in-
credibilem luctum proruperunt : adeo ut ratio mihi
non consisteret amplius in proposito, sed tanquam
alicujus obruta torrentis impetu cederet perturba—
tioni seque totam lamentationibus daret. Equam
autem ac justam mihi dolendi lugendique causam
habere virgines videbantur; non enim se consuetu-
dine aut gubernatione quapiam humana. aut aliis