PG 49, col. 256

Qui fratrem suum fatuum appellarit, reus est geheuna'
ignis (Matth. 5. 22), inquit. An igitur est aliquis no-
strum, qui hoc peccatum non commiserit? ergone su
bito e medio tolli oportuit? Itaque sublati omnes
essemus e medio, atque deleti quondam et jamdudum.
Rursus is qui jurat, inquit, etsi recte juret, rem agit,
quae a malo est (Ib. υ. 57 ). Quis igitur est qui
non jurarit? imo vero , quis est qui non aliquando
pejerarit?Qui mulierem, inquit, aspicit lascivis ocu-
lis, adultcr perfectus est (Ib. υ. 28). Atque hujus
sane peccati multos offendere possumus reos. Cum
igitur hmc quae in confesso sunt, talia tamque intole-
randa sint, et horum singula seorsim supplicium no-
bis accersant inevitabile , si ea quoque nobiscum re-
putemus , quae occulte peccavimus , tum prtesertim
divinam providentiam agnoseemus , quae non in sin-
gula nobis peccata supplicium inferat. Itaque si quem
videris rapientem , fraudantem , et eum minime pu-
niri, excute tu quoque conscientiam tuam , reputa te-
cum vitam tuam, et tua delicta percurre ε tum probe
intelliges tibi primo non expedire, ut in peccatis sin-
gulis puniaris. Idcirco enim severe multi loquuntur ,
quod non sua prius quam aliena considerent: sed
nostris omissis omnes in res aliorum inquiramus. Ve-
rumtamen ne amplius id agamus , sed plane contra—
rittm. Ac si quidem justum aliquem puniri videas ,
Job recordare : etsi enim justus sit aliquis , nec ta-
men justior illo erit, neque vel modicum illi proximus
erit: ac licet innumera sit mala passus,necdum tamen
quidquam tale passus est, quale vir ille.
8. lloc igitur mente versans , desine Dominum ac-
cusare, cum intelligas Deum, non quod illum deserat,
talem sinere malis affligi , sed quod illum corona do-
nare atque illustriorem velit reddere. Si vero pecca-
torem videas castigari,rccordare paralytici, qui triginta
et octojam annos in lecto decubuerat (Joan.5. 5). Nam
illum propter peccata tum traditum illi morbo fuisse,
audi quo pacto Christi verba testentur: Ecce sanus fa-
ctus es : jam noli peccare, ne deterius tibi aliquid contin-
gat (Ibid. v. 14). Vel enim eorum quae commisimus ,
luimus pmnas, dum castigantur: vel occasionem acci-
pimus coronarum, sidunt recte vivimus , malis affli-
gimur. Itaque sive in jttstitia sive in peccatis vitam
degamus , utile nobis est puniri, quod id aliquando il-
lustriores nos reddat, aliquando modestiores efficiat ,
ac futurum supplicium nobis mitiget. Posse namque
aliquem , qui fuerit in hac vita punitus, etcum gra-
tiarum actione cuncta pertulerit, gravitatem supplicii
in altera vita subeundi mitigare , disce ex his'i’aul:
verbis : I deo inter vos multi infirmi et imbecilles, et dor—
miunt multi. Quod si nosmetipsos judicaremus, non uti-
que judicaremur; dum judicamur autem, α Dominocorri-
pimur,ut non cum mundo damnemur (1 Cor. 1 l . 50- 52).
Providentia: Dei demonstratio. — Haec igitur omnia
cum explorata sint nobis , ita de providentia Dei pili-
l030pbemur, eisque qui contradicunt os obturemus.
Quod si quid accidat, quod mentem nostram excedat,

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.