PG 50, col. 378

fuerit necessarium , ab eo iterum ad reponendum, ‘
cui utendo consignaverit, recepturus. Ad victum
vero fratrum proferat ac tradat septimanariis, ad
condiendus cibos det necessaria secundum quoti-
diana: expensa: consuetudinem, neque profuse neque
avare; ne vitio ipsius vel monasterii substantia gra-
vetur, vel fratres patiantur injuriam. Sed et necessi-
tatem infirmorum fratrum ac laborem considerans,
nihil aegrotantium desideriis neget ex his, quae ba-
buerit , quantum illis necesse fuerit. Advenientibus
diversis fratribus escas parabit. Haec erit cura custo-
et requirens dc omnibus , vel prmeipue de his qua:
proprio suo intellectu non potuerit adimplere.
XXVI. Ostiarii eura sit, ut omnes advenientes
intra jauuas recipiat; dans eis responsum honestum
cum humilitate et reverentia, ac statim nuntians vel
abbati, vel senioribus, quis venerit, et quid petierit.
Nec ullus extraneorum patiatur iniuriam; neque ha-
beat cum aliquo de fratribus necessitatem ac facul-
tatem loquendi, absque scientia abbatis , vel senio-
rum prtescntia. Si quid vero cuicumque de fratribus
missum mandatumque fuerit, nihil ad ipsum perve-
niat priusquam abbati vel senioribus indicetur. Ante
omnia ostiarius Monasterii haec observabit, ne quem-
quam de fratribus foris januam exire permittat.
ν- XXVII. Si quis accesserit ad ostium volens sae-
culo renuntiare, et fratrum aggregari numero, non
haheat libertatem intrandi; sed prius nuntietur patri
monasterii , et manebit paucis diebus foris ante ja-
nuam, ac docebitur orationem Dominicam , et psal-
mos quantos potuerit discere; et diligenter sui ex-
perimentum dabit, ne forte mali quidpiam fecerit,
ut turbatus ad horam timore discesserit, aut sub
aliqua potestate sit; ct utrum possit renuntiare pa-
rentibus suis , et propriam contemnere facultatem.
Si eutn viderint aptum ad omnia , tunc docebitur et
reliquas monasterii disciplinas; qua: facere debeat,
quibusque servire, sive in collecta omnium fratrum,
sive in domo cui tradendus est, sive vescendi ordine :
ut instruetus atque perfectus in omni opere bono
referens omnia , sicut superius scriptum est, et an-
nuntians senioribus.
XXVIII. Septimanarii ad cibos parandos, vel ad
luminaria concinnanda , vel ad nitores faciendos , et
quae ad obsequium ususque monasterii pertinent,
semper parati sint. llos nulla alia necessitas occu-
pet, sed in hoc studium impendant, ut rem susce-
ptam utiliter et diligenter impleant. Et si quid forte
nesciunt, de his qum agere debent, sine dissimula-
tione seniores suos semper interrogent.
XXIX. llt itaque quibus disciplina, vel utilitas, vel
opinio , vel obsequium monasterii creditur , officia
sibi iniuncta fideliter custodiant et Impleant. llos

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.