PG 50, col. 639

rum llaereticorum fraudulentia multum curre et atten-
tionis indicat. Locus (l) autem, quod urbium frequen-
tiam turbasque vitantes, remotioris (Ω) villula: et in ea
secretum monasterii ineolamus habitaculum , ubi abs-
que magna distractione fieri possit illud quod canitur
in psalmo: Vacate, inquit, et videte quoniam ego sum
Dominus, Psal. 45. Sed et propositi nostri ratio in id
convenit; quippe qui cum aliquandiu variis ac tristibus
sccularis militiae turbinibus volveremur, tandem nos
Ill portum Religionis , cunctis semper fidissimum ,
Christo adspirante condidimus; ut ibi depositis vani—
tatis ac superbiae flatibus, Christiana: humilitatis sacri-
ficio placantes Deum , non solum praesentis vitae nau-
fragia, sed etiam futuri seculi incendia vitare possimus.
Sed jam in nomine Domini quod instat adgrediar, ut
scilicet a majoribus tradita et apud nos deposita descri-
bam, relatoris fide potius quam auctoris praesumptione;
hac tamen scribendi lege servata, ut nequaquam om-
nia, sed tantum necessaria quasque perstringam , ne-
que id ornato et exacto sed facili communique sermone,
ut pleraque significata potius quam explicata videantur.
Scribant ii laute et accurate qui ad hoc munus vel in-
genii fiducia vel officii ratione ducuntur. Me vero sub-
levandm recordationis vel potius oblivionis meae gra-
tia Commonitorium (3) mihimet parasse sufi‘ecerit :
quod tamen paulatim, recolendo quae didici, emendare
et implere quotidie , Domino praestante , conabor. At-
que hoc ipsum idcirco praemonui , ut si forte elapsum
nobis, in manus sanctorum devenerit, nihil in eo tc-
mere reprehendant, quod adhuc videant promissa
emendatione limandum.
ll. Saepe igitur magno studio et summa attentione
perquirens a quamplurimis sanctitate et doctrina prae-
ttantibus viris quonam modo possim certa quadam et
quasi generali ac regulari via catholicae fidei veritatem
ab haeretica; pravitatis falsitate discernere, hujusmodi
semper responsum ab omnibus fere retuli , quod sive
ego, sive quis alius vellet exsurgentium haereticorum
fraudes deprehendere laqueosque vitare, et in fide sana
sanus atque integer permanere, duplici modo munire
glg‘lnsula Lerina‘vel"Liriuus , qua: jacet Lat. 45⁸
Lomr. 24 42 55 . Lerina hodie nomen S. IIo-
50' δ” Long. 24° 42‘ 55". Lerina hodie nomen S. Ilo-
norati habet, qui celeberrimi quondam totius Galliae
monasterii in illa insula auctor fuit et conditor.
(2) Ergo in insula illa, praeter monasterium, erat
aliqua habitatio hominum secularium. Remotiorem
porro villulam vocavit Lirinmn: quia cum insula esset
tu mari Mediterraneo, manifestum erat eam remotam
esse abrurbibus et oppidis.
(5) Vincentii tempestate in usu erat Commonitorii
vos i_tum ad significanda, mandata legatis scripto data,
ut a Theodosio'Commonitorium Elpidio comiti datum
Ephesum proficiscenti ad Synodum, et alterum a Zo-
simo faustino consignatum, quum in Africam missus
fuit. Frequentius tamen sumebaturpro lege a ma‘n-
dante praescripta, ut exsequatur, quodwccnstat ex Epist.
Innocentii Papa: pro Joanne Chrysostomo. llic vero,
ut recte observat Baluzius in notis, significat scriptio-
nis genus. cujusmodi sunt adversaria ad sublevandam
memoriam.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.