PG 54, col. 660

adurnarat illum laudationis modum. Proinde etiamsi
indignandum erat, mulieribus Oportuit indignari, non
de civile benemerito, et infinitis digno coronis. At
Saitl omissis illis in David irascebatur. Jam si ea lau-
de sublatus ille beatus invidisset rerum patienti, fuis-
setque ipsi contumeliosus, et aspernatus fuisset ejus
imperium, forsitan aliqua fuisset invidendi causa:
at si factus fuit humanior ac modestior , si in subdi-
torum ordine se continuit, qua: tandem erat justa
dolendi causa? Siquidem cum is qui honore afficitur,
attollitur adversus eum a quo provectus est, nec desinit
- in illius contemptum honore abuti, habet dolor nonnul-
lam excusationem : cmternm ubi persistit in honorando
illum , aut potius magis obsequitur, ceditque in ont-
nibus, quem postea potest habere praetextum invidia ?
Non e/fertur David ob prosperum successunt.—ltaque
etiamsi nihil aliud pragclare gestum fuisset, ob hac
ipsum tamen magis erat diligendus, quod cum Lautam
nactus esset occasionem occupandi regni, perstiterit
in sua modestia. Neque enim quae prius gesta sunt
tantum, verum nec ea quae consequuta sunt, superio-
ribus illis multo przeclariora, sustulerunt illi animos.
Quae tandem illa? Erat, inquit, Dauid prudens in om-
nibus viis suis, et Dominus omnipotens erat cunt eo, uni-
versusque Israel et Juda diligebat David, quoniam ipse
ingrediebatur et egrediebatur ante conspectum populi.
Et Μ elchol filia Saul, et universus Israel diligebat illum.
Et sapiebat supra omnes servos Saul; et honorabatur no-
men illius valde(l. Reg. l8. “.16. 9.0. 30). Et Jonathas
filius Sail diligebat David vehementer (l. Reg. is. 2).
Verumtamen cum universum populum ac regis fami-
liam sibi conciliatam haberet, cum ubique in bellis
vinceret, nec umquam frustraretur successu, cumque
pro bene gestis rebus illis talem gratiam reciperet,
non erexit cervicem, nec regnum all'ectavit, nec ho-
stem ultus est, sed perseveravit in benefaciendo, ct
in bellis pro rege feliciter gerendis. Quis est tam ef-
feratus et crudelis, cui ista non ΐιιιτὶιιι persItasut-a,
ut inimicitiam deponeret, et invidiam abjiceret? At
crudelem illum et inhumanum nihil horum ficxit; scd
ad lucc omnia caecus, et invidiae deditus, conatus est
illum c medio tollere: et quid obsecro facientem?
( nam id majus est ac stupendum,) canentem citha-
ra, et ipsius insaniam sedantem. David, inquit, psal-
lebat manu sua quotidie : et hasta in ntanu Sail : ac sus-
tulit Saul lanceam, dixitque, Infigam in David; et
fixit in parietem : et declinavit Dauid a {acie ejus
bis (Ibid. υ. ll). Potestne huic malitia: quidquam
adjnngi? Illa forte quae post subsequnta sunt. Qui
nuper hostes abcgerat, per quem civitas sibi fuerat
reddita, cunctis pro victoria victimas immolantibus :
Sail! beneficum et servatorem, ac bonorum illorum
auctorem conatus est interficere psallentcm : ac ne
beneficiorum quidem memoria furentem illum ac de-
lirantcm coercuit, sed semel et bis torsit itt illum lan-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.