PG 6, col. 21

utraque Justini Apologia, Liber de monarchia et Α Actis martyrii S. Justini, qua Graec et Latine
sculo interpretationem pluribus locis emendare. ln
hoc autem labore id cura fuit, nt verbum verbo li-
dus interpres redderem, nec mihi sine necessaria
causa licentiam sumerem. ASch enim religio esset
aut de veritate quidquam negligentia deterere, aut
eam, quasi debilis et infirma sit, astu exaggerare.
Itaque molestum fortasse nonnullis erit testimonia
ad dogmatum defensionem praeclarissima, sed qua
sola interpretum auctoritate nitebantur, in hac mea
interpretatione non reperire: quale est illud ex .Iu.
Stini Dialogo, n._88: Humanum genus per Adam in
mortem et fraudem seductionemque serpentis conci-
derat; ut interim propriam pro se maligne agentium
cujusque culpam taceam. Citatum etiam fuit illud
Theophili ex libro tt: Quod autem sibi per injuriam
et inobedientiam homo accersiverat, id ei nunc do-
nat Deus, per suam humanitatem et misericordiam
faciens homines sibi obsequentes. Contextus in causa
exstitit, cur his testimoniis mea interpretatio care-
ret. Sed hoc damnum, si tamen damnum videri de-
bet, multa alia compensabunt, qua certis ratio-
nibus adductus ita reddidi, ut scriptoris sententia
in clarissima luce posita sit, ac tota lis dirimatur.
Operam ordinem, qui ad arbitrium in superiori-
bus editionibus institutus fuerat, ex temporis notis
dirigendnm esse duxi. Non tamen disiuncta Ju-
stini Apologia. Rejecti in Appendicem suppositi Ju-
stitio libri, inter quos praceptorum pietate eminet
Epistula ad Zenam et Serenum : sed quam certum
et manifestum est eam lustini non esse, tam ob-
scurum et incertum est quo potissimum scripta sit
tempore. Sequuntur duo opera, S. martyris quidem
nomine ob errorum venenum indigna, sed tamen
satis idonea, qua legendi et cognoscendi studia
coummveant : Expositio recite confessionis , in qua
spirat haresis Nestoriana; et Quwstiones ac respon-
siones ad orthodoxos, qua Pelagianis maculis in-
signes sunt. Aliae Quwstiones et Confutatio Aristo-
telis dogmalum mirabili styli similitudine eumdetn
parentem referunt ac Questiones et responsiones ad
ortltodoxos. Secunda pars Appendicis assignata fuit

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.