PG 65, col. 55

solus summus sacerdos in Sancta sanctorum ingrc-
diebatur. popqu foris manente, scilicet ob pote-
statis tenuitatem: Salvator autem ingressus, libe-
ram cuique volenti intrandi facultatem dedit.
Fragmentum ex Epistola Paseliali ann. 401, § '5, supra pag. 616.
Apud Cyrillum Alex. lib. ι, De recta title ad regggossigsimas reginas, Opp. tam. ν, part. ιι, sub fim,
Theophili episcopi, ex sermone inscripto Atl eos qui
cum Origene sentirent.
Sic autent dicit de Christo.
Caeterum ne is qui apparuit solo verbo, sed
virtute quoque verus Deus esse crederetur, ipse
aperum magnificentia certissimum divinitatis sua:
indicium fecit. Perfectus itaque Deus cum esset,
factus est voluntate sua homo; neque quidquam
omnino, quod humana: natur-1‘ cognatum esset,
praeter unam impiam malitiam reliquit; nam etsi
infans, Emmanuel tamen esse agnoscebatur. Con-
stat namque Magos, qui ad illum venerunt, eum
ipsum qui apparuerat, ut Deum adorasse, necnon
adorandum esse, opere ipso testatum fecisse. Sic
quoque licet secundum carnem in crucem ageretur,
solis tamen radios reprimebat, novoque miraculo
divinitatem suam orbi terrarum patefaciebat : nus-
quam aut se ipsum°divisisse, aut in duos salva-
tores dissecuisse comperitur. ,Quin ejusdem potius
sermone discipulos suos compellasse legitur: Ne
vocetis magistrum in terra; unus est enim magister
vester Christus ³. Neque enim quando apostolis haec
imperabat, divinitatem suam a corpore quod cer-
nebatur, sejungebat, neque rursum, cum se Chri-
stum esse testabatur, se ab animo et corpore di—
vellebat, sed simul utrumque, hoc est, Deus et
homo erat. Servus quippe erat, qui cernebatur; Dominus vero qui intelligebatur, deitatis celsitu-
dinem, bumili incarnationis sensu occultabat; contra vero corporis, quod videbatur, humilitatem
ellicaci deitatis operatione evellebat.
Beati Theophili episcopi Alexandariw, ea: iis qua: srri-
pssi’aai'eigfis Origenetn. ’
Nec similitudine nostra, quam assumpsit, in di-
vinitatis naturam mutata, nec divinitate ipsius in
siinilitudinem nostram conversa. Manet enim, quod
ab initio erat, Deus, manet etiam nostram in se
ipso retinens substantiam.
³ Matth. XXIII, 8, i0.
(10) Leg. παρήγγελλε.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.