PG 66, col. 739

mum; nam verisimile est alia alibi fecisse. Ad
hoc respondebimus Joannem dixisse (I, 5i) : Et
ego nescie.’ am eum : sed ut manifestatur in Israel,
propterea veni baptizans. Porro si tempore adole-
scentiae miracula fecisset, nullum opus fuisset ls-
raelitis ut manifestaretnr; quae enim facta fuis-
sent , illustriora fuisse viderentur, utpote ab
adolescente facta. Unum vero tantum testimonium
huic afl'ert Lucas (ιι, 42), cum factus esset annorum
duodecim, magistros audientem sedisse, suisque
responsis mirabilem illis visum fuisse. Verisimi-
liter autem et ut vere dicatur, non coepit a prima
adolescentia miracula facere, ne phantasma esse
vnderetur. Unde ergo, inquit, tanta haec matri fidu-
cia de illo (5)? reliquum est ut manifestari coeperit.
Ex Joannis quidem testimonio manifestatus fuerat,
ex verbis qure ad discipulos protulerat; supra au-
, tem omnia haec, ex conceptione atque ex his quae
conceptionem fuerant comitata, maxima de puero
orta matri fuerat opinio, omniaque conservabat in
corde suo (Luc. ιι, 19). Cum igitur cognovit Joan-
nem gratia illius venisse, de illo testimonium per-
hibere, discipulosque habere, tunc caetera gaudens
revocavit. Nam se illustriorem facere gratiamque
illis praebere volebat. Forte aliquid humani expe-
riebatur, quemadmodum fratres ejus qui dicebant :
Manifesta teipsum mundo (vn, 4), ex miraculis ejus
gloriam adepturos sperantes.
Vsus. 9. — Architriclinus ministerio mensarum
apparatuiquc nuptiarum praeerat. Advocare autem
sponsum, quo audito inquirere, scientem sponso
non esse alterum vinum, ac quidem postquam
inquisivisset unde vinum esset, quod factum
fuerat discere , omnino aequum erat. Nemo tamen
illorum credidit, sed tantum hoc retulit evangelista
ut ostenderet non solum aquam in vinum conver-
sam fuisse,sed in naturam aliquam mirabilem vini.
Caetera autem ut superflua, nec utilitati inservien-
tia neglexit.
Vsus. 14-19. — Visus est Christus, cum e
templo venditores nummulariosque exturbavit, non
negotiationem solum, verum etiam victimarum
ritum sustulisse , quandoquidem boves columbas-
que earum duntaxat gratia venderent. Unde satis
llt probabile. eum ad resurrectionem allusissc,
ac si tacite diceret : Ejus signum quaeritis, pau-
lisper exspectate. Cum enim me sublatum puta-
bitis. tunc demum resurgens, omnibus meipsum
exhibebo, ostendamque qui sim. Et sic quidem
veteribus illis antiquatis, nova quaedam exsistet
politis, novae videlicet illius vitm post resurrectio-
nem promissae.
ρ) ἰξίο praenoscitur pater Nestorii de gloria Β, Μ. V. detrahentis.
τὶ) Lord. cat. p. 75.
τὶ) (Iord. cat. p. 75.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.