PG 68, col. 155

essent: ι Ecce tu iratus es, et nos peccavi-
mus “. ι
PALL. Num igitur, obsecro , segnitia atque
inertia decedentes ab ollicio, ac peccatis irretiti,
conjiciemusculpam in Deum, et ejus iram accusa-
bimus, ut qui propter eam peccaverimus?
CYR. Ille vero minime culpandus a nobis est;
id enim esset insanias; sed, cum dicimus : ι Tu
iratus es, et nos peccavimus, ι tale aliquid intelli-
gimus : Nisi te benignum habuerimus, Domine,
nihil erit quod prohibeat quominus a peccati ty:
rannide opprimamur, propter nostrae natura; in-
firmitatem, atque ita denique omnibus malis impll- Β
cemur.
PALL. Intelligo quod dicis.
CYR. Superna itaque cura ac providentia spo-
liati, cum de nimia nostra inertia atque ad nequi-
tiam praecipiti propensione, poenae a nobis sumun-
tur, infirmi tum et captu faciles, et quo non ejus
generis. malo laborare deprehendimur? In promptu
autem tibi est, id aperte perspicere, legenti Jere-
mite verba. Efi‘erata namque Judasorum multitudo,
quamvis admodum abunde luxuriaret, ac difllueret
in sumina Dei liberalitate, cum et hostibus omni-
bus dominaretnr, et ad summum denique humanae
gloriae verticem pervenisset, 15 durissimam tamen
atque pervicacissimam perfidiam est meditata. Ita-
que cum Moysi mandatis tantum non valedixissent,
ac sancitas leges prorsus pro minimo haberent, prm—
cipiti impetu in mortem atquc perniciem fere-
bantur. Sub quercus namque, et populi, et arboris
frondentis umbra, juxta prophetae vocem “, aras
exstruxerant, et in nemoribus arborum multitudine
consitis, fanis ad daemonia colenda constitutis, illa
boum victimis et thure, et alio omni cultu venera-
bantur, deos et conservatores, et omnibus ejus
generis nominibus opera sua appellare non eru-
bescentes. Quin etiam in eam stultitiam pervene-
runt aliquando, ut jam impias illas suorum libe-
rorum cades sibi gloria esse putarent, tantoque
scelere opimam se illis victimam ofi'erre existima-
rent. Neque vero intra bos fines impietas filiorum
lsrael stetit; sed flagitia flagitiis accumulantes, e1
in absurdissima quaeque praecipites lati, legislato-
ris quantumvis benigni iram in se provocarunt.
Ergo, quoniam ejus servitutem audacissime illi
repulerant, permisit is ut ab hoStibus opprime-
rentur, ct ad necessariam abducerentur servitu-
tem, qua sub ditione Chaldaeorum Babyloniorum-
que l‘uerunt. Qui cum, relictis qua: domi erant,
venissent, ut illos captivos ducerent, ac sanctamil-
lam nobilissimamque urbem incenderent, tum vero
iis qui oppugnabantur vix tandem animo insedit
ut Jeremiam prophetam consulerent quis finis illius
“ Rom. ι, 28. ³⁸ lsai. mv, 5. “ Osee tv, 15.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.