PG 69, col. 18

vientibus mihi vocabitur nomen novum, quod bene-
dicetur super terram ⁹. » Renedicent enim Deum
verum. Cum itaque nemo, qui recte sentire velit,
dubitaverit quod nova facta sint in Christο, qæ-
nam hæc antiquatio sive veterum abolitio sit, age,
consideremus, et cujusnam rei facta esse dicatur
in melius instauratio: nimirum ex eo quod non om-
nino integrum erat, neque prorsus illæsum, aut ex
eo quod corruptum erat atque a priore statu in-
caute desciverat. Ita enim, et quidem recte admo-
dum, quonam nobis propositi sermonis scopus ten-
dat, 4 intelligitur, nullaque ratione verus sensus
nos fugerit.
2. Optimus itaque omnium opifex Deus, propria
quamcunque rem agendam usus : « Omnia enim per
ipsum facta sunt, et sine ipso factum est nihil ¹, »
aælum ac terram, et quidem ante alia initio crca-
vit, et ad ortum vocavit, cum alioqui nunquam ex-
stitissent. Si autem forsan quis dicat, quo pacto, et
unde, audiet a nobis sapiens hoc optimumque rc-
vera:« Quis cognovit mentem Dominiaut quis con-
siliarius ejus fuit ? . Si enim quis hujusmodi res
inquirere velit, dubium non est quin ei intellectus
et mens, si cum Deo conferas, sint defutura. Quod
autem pusilla, ant nnihil prorsus sint nostra ad Deum
collata, ipsemet declarat, dicens : « Non enim sunt
consilia moea, sicut consilia vestra: neque sicut se-
cogitationes vestræ a cogitatione mea . s Valeat
itaque tanquam superlua, quæque concipi non po-
test, harum rerum indagatio. Creat enim sicut no-
vit, et ut potens est Deus. Creatis itaque initio cœln
et terra, ac deinde aquarum multitudine in unum
locum contracta, necesse enims erat parere dicenti:
« Congregetur aqua in congregationem unam ¹⁴, »
detecta quidem est tcrra, tantaque herbarum va-
rietate eloruit, atque inusitato tunc more. fructife-
rarum arborum fetus ex se dedit. Solis sutem ct
lunæ orbes apparuerunt, divinaque lex unicuique
initii sui modum dispertiebatur. Constitutus enim
est ille quidem in diem ac splendorem; hæc autem
s (bid. ,
Cen., 9.
Isa. Iν, 8, 9.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.