PG 69, col. 682

obscurissimam aegre allen-ns eorum quae agenda,
notitiam. At maxime idoneus magnusque sacerdos
noster, et qui legatione quam Optime fungi potest,
Christus videlicet, veritatem umbris antea designa‘
tam manifestam exhibuit. Non enim est tardus lin-
gua, aut impeditus, aut sermone brevis, ut Moses
erat; quin potius sermone maxime facundus, ut
Verbum sapientia: Dei ac Patris. Sed attende, quze-
so, quam lex minime sufficiat ad eximendum a ser-
vitute eosqui sub spirituali Pharaone, hoc est Sa-
tana, versantur : neque prosit quidquam in terra
divinus Moses, neque maxima in virtutibus gloria,
nisi adsit etauxilietur Christus. Id vero verum esse
vereque a nobis dictum, vel ex eo ipso conjicere
potes, quod Aaron conjungatur. Et Moses quidem
res ingenio suo divino commentatur, Aaron vero
easdem ipsas profert, et sermone explanat. Nisi
enim spiritualiter lex intelligatur, revelante nobis
Christo, quae in ea latent, obscurum quid atque in-
tricatum erit audientibus id quod significatur. Et
quandoquidem Judaei , qui Mosen eXplanaret, puta
306 Christum, non haberent, rudes atque ignari
perdurarunt. Quod et Paulus ille sacer protulit :
‹ Usque in hodiernum diem id ipsum velamen, in
lectione Veteris Testamenti manet non revelatum,
quoniam in Christo evacuatur. Sed usque in ho-
diernum diem cum legitur Moses, velamen positum
est super cor eorum. Cum autem conversus fuerit
ad Dominum, auferetur velamen. Dominus autem
spiritus est : ubi autem spiritus Domini, ibi liber-
tas ⁸⁵⁵. ι Recte itaque Deus dixit de Aarone ad Mosen
sacerdotem : ι Loquens loquetur ipse tibi, eritque os
tuum : tu vero ipsi in iis qua: ad Deum pertinent ⁵³.»
Neque tamen dicimus, Deo aliiniorem, magisque
propinquum Emmanucle esse Mosen. Hic enim Dei
Filius est, et ex Deo Patre quoad naturam suam
datus; ille vero quasi nobiscum inter servos, etsi
genuinus vocetur. Factus autem videturipsi in his
qua: ad Deum pertinent. Vixit enim Christus, sub
lege uthomo, et Mosaica observavit praecepta. Oc-
tavo enimdie circumcisus est, et tributi nomine pro
capite didrachma contulit, etsi natura liber esset
Filius. Quin et pascha comedit, tametsi ipsemet
Agnus ille qui peccata mundi tollit“, exsisteret.
Hac ratione Christo dicitur Moses fuisse in iis quas
ad Deum spectant.Quod vero Israelita: fidem Christi
miraculis habituri non essent, sed potius omnia is-
ta admiranda despecturi, vel ipse ostendat Moses.
Quocirca Mosis personam lsraelitis aptabimus,
quando quidem ab illo vocati sunt, ejusque legibus
instituti. Quod igitur minime sulIiciens sit Mosaica
lex ad redemptionem, sed potius nobis huic rei pre-

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.