PG 77, col. 121

tumque ut Evangelium illius universo terrarum
orbi annuntiarent, habuerunt, jam inde ab initio
traditam susciperet. At quia in iisdem erroribus
perseverat, blasphemlasque blaSphemiis cumulans ,
ad deteriora subinde gradum facit, et peregrina
alienaque dogmata, quae sancta Dei Ecclesia nun-
quam agnovit, proponere non desinit; aequum esse
existimavimus vel ternis litteris illum commonefa-
cere : quibus illae quoque accedunt, quae jam una
cum nostris postremis a sanctissimo piissimoque
fratre et comministro nostro Caelestino magna: ur-
bis Romae episc0po missa: sunt. ί
Summa autem admonitionis haec est ξ siquidem
resipiscere, et ea quae dixit, lacrymis diluere, ac
dogmata quae falsa proposuit, scripto anathemate
condemnare, et rectam tandem inculpatamque ea-
tholica: Ecclesiae fidem voluerit agnoscere; fore
ut veniam, si tamen eam petat, et quae oportet do-
ceri se sinat, promereatur. 81 Sin vero ea facere
recusarit, ab episcoporum coetu , necnon a magi-
sterii dignitate se prorsus alienum extorremque esse
intelligat. Neque enim tutum est, lupum Christi
gregibus infestum sub pastoris specie admittere.
Viri itaque estote, et, ut servos Dei decet, anima-
rum vestrarum curam suscipite, tum pro Christi
gloria, et ut fides qua: in ipsum est, recta et sincera
ubique locorum annuntietur, nihil non tentate.
lloc enim vos et a futuris periculis liberabit, et co—
ram divino tribunali corona dignos efficiet, Christo
omnium nostrum Salvatore propter vestram erga
illum dilectionem laudante omnes et remunerante.
«Salutate invicem in osculo sancto. Salutant vos fra-
tres qui mecum sunt ⁸³. ι Opto vos in Christo valere,
dilecti et desideratissimi fratres.
EPISTOLA ΧΧ (al. XVIII).
(εῑιιιιιι AD οιΕιιυΜ Ρονειωίρυε ΑιεχΑΝυιιικωι. Ε RIIODO ANTE SYNODUM SCRIPTA.
l"? ‘Ut continuis precibus suos pro recta fide periclitante conatus adjuverat.
Presbyteris, diaconis, populoque Alexandrino
dilectis desideratissimisque Cyrillus in Domino sa-
lutem.
Gratia et benignitate Christi Salvatoris nostri ma-
gnum latumque pelagus emensi, incolumes Rhodum
pervenimus, ea ventorum lenitate prosperitateque
usi, ut totam illam navigationem citra omnem ti-
morem omnemque vita: discrimen peregerimus.
Quare Deum glorificantes, debitasque gratiarum
actiones eidem per-solventes, cum Pr0pheta in hasce
voces prorupimus : ι Tu dominaris potestati maris;
motum autem fluctuum ejus tu mitigas “. › Quia
⁸³ Rom. XVl, 16. κδ Psal. Lxxxvm , l0.
Varia: lectiones codicis Seguicriani.
ε ὑπομνησθέντες. ά Θεοῦ.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.