PG 78, col. 103

PIUEFIXA EDITIONI PARISINJE ANNI MDCXXXVIII;
EPISTOLA NUNCUPATORIA
AMPLISSIMO νιῐιο
DOMINO ι). PETRO SEGUIER MAGNO FRANCIE 'CANCELLARIO.
Ea semper virorum animis egregia indole praeditorum insedit Opinio , vir amplissime, ut nihil pulchrius,
neque ad gloriam illustrius esse existimarent, quam si majorum suorum virtutes, eorumque praeclara fa-
cinora suis imitarentur. In qua quidem sententia cum ego jam inde ab ineunte :etate fuerim, eumque ma-
ximos parentis mei labores atque eximiam melioris nota: auctoribus edendis navatam operam, quamque
inde nominis famam ct laudem ipse est consecutus, animo perpenderem, tanto studio, tantaque cupiditate
ad similem virtutem similemque gloriam sum incitatus, ut quo jam pridem de republica litteraria bene
merendi desiderio flagrarem, illud diutius in pectore meo inclusum continere non potuerim, sed totis vi-
ribus in id mihi ineumbendum putarem , ut uuacunquc ratione possem, animum meum patefacerem.
Cum autem in ea cogitatione totus verSarer, atque in aliquo deligendo opere potissimum defixus essem,
nihil eruditis viris gratius atque acceptius fore judicavi , quam si Magnam Patrum et scriptorum ecclesia-
sticarum Bibliothecam typis mandarem. Atqui eo libentius atque alacrius ad illud opus animum adjeci,
quod futurum sperarem ut ipsum omnes quotquot sunt iu toto orbe Christiano Ecclesiae Patrum lectionis
amantes summopere complecterentur, cum praesertim ea quam meditabar editio omnium, quotquot un—
quam in lucem prodierunt, auctissima atque absolutissima futura esset. Siquidem Gelonieusis editio, qua
pro exemplari uti decrevi, licet ipsa plures auctores quam czctera: contineat. nostra tamen erit inferior,
quod iu ea Graecorum auctorum non nativa et germana lingua, sed Latina duntaxat versio reperiatur. Ego
vero textum Graacum in dicta Coloniensi editione desideratum una cum interpretatione Latina conjungere
in animo habeo, ut qui hujusce omnium elegantissima: linguae Grecae, inquam, studio tenentur, sibi a
nobis hac in parte magnopere consultum esse intelligant. Praeterea multos auctores Graecos nunquam hac-
tenus sua lingua in lucem editos ex multis bibliothecis maximo labore maximisque impensis conquisitos
atque collectos in dictam Patrum Bibliothecam congessi, quo fiet ut viginti quinque volumina (si Deus no-
stris conatibus faverit) ipsa sit complexura. Quantas autem molis ac dillicultatis res illa futura sit, quan-
tumque laboris atque oneris in hoc opere elaborando et ad finem usque perducendo subiturus sim, quis-
quis rerum usu atque experientia vel mediocriter praeditus est, facillime judicare potest. Quod cum ita sit,
ne οξεεο quodam ac temerario animi impetu rem tanti momenti aggredi videar, sapientissimum ac pru-
dentissimum aliquem ducem mihi deligendum esse putavi, cujus auspiciis ad faustum felicemque exitum
nostrum Opus pervenire possit. Nam si illi qui longinquam navigationem adornant, non prius se mari
committunt, quam peritissimum aliquem gubernatorem habuerint, cujus prudentia salvi atque incolumes
omnia maris pericula evitare possint : multo magis id mihi faciendum est, qui non viles aliquas ac terre—
nas merces, sed pretwsissimos caelestis dot-trina: thesauros ad portum vehere contendo. Quemnam autem
praestantiorem tam pericuiosas navigationis moderatorem quam te , qui litterarum decus es et ornamen—
tum, mihi eligere conveniebat? Equidem quocunque oculos converto. quem tecum conferre possim, ne-
minem video. Nam cum omnes virtutes in te suam sedem collocarint, tum vero praecipue justitia, cui
administrandas prmfectus es, necnon et pietas, quam e sanctorum Patrum assidua lectione hausisti, ita in
te eluccut. ut nullus in toto Christiani nominis orbe locus sit, quo non illarum splendor pervaserit. Quam-
‘ _S._ {sitio-rinl’glusioup de interpretatione divino: _Scriplgtra; Epilstotarzum libri V_, quorum tres priores _eagjnterprua-
tionech. Billii Prunozi, quartus autem α Cuurado Ititleijshusio .IC. (lui et notas uberiores ct sumptas et indices ῥήὸή-
In" Inhrn ηιΙίοι-ίι οι ηηηιιηι nh Andron ΕμΙιηΙΙη (ηρνρΙηΙκ lacu νιν-οι "Horn ηοηιρ nm'm-nn in Callia οινΛΑΜιηο Dn...'-;.'-
bus litigi; ααλρσρζλεξισυὶεᾳμδ ob ,Ληιζτεα εςΙςοιιρ. societatis .1833!" -ῃςεεςζῃίιςζοηηιιησ primum in Gallia prodeunt. Parisiis,
sumptibus ngidii Morelli, via latebam ad insigne Fontis. Μ DCXXX VIII. Cum piivilegio regis.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.