PG 79, col. 1115

servias passionibus; una quippe e multis passio,
cum in te locum invenerit. in idem stabulum alias
quoque subintroducit : tunc multitudine vitiorum
mens gubernatrix in servitutem redigitur, quando
passioni adnexa labores disiunxerit. Qui aliorum
derisiones conatur examinare, sui ipsius actiones
re ipsa non perscrutatur. Ne derideas vita functum
ut qui negligenter vixerit, ne, quasi ex consuetudine
acerbus esses, et amarus viventium judex, fias quo-
que demortui. Ne peccantibus jactatorio attendas
animo, te veluti judicem extollendo, sed tibi ipsi
attende 428 vigilanti, actuumque tuorum proba-
trice consideratione; dum peccaveris, anxius gente,
et cum rem bene gesseris, ne infleris ; nec te magni-
fice jactes, quod nullatenus sis contemnendus, ut,
velut ornamentum, non induas vitium. Aliqui et-
enim, cum ob devotam religiositatem dignosci non
possent, festinarunt ut saltem ob vitium sic digno-
scerentur; alii, provecti ex invidia, praetextus e
summo jaculantur, et eos qui virtutibus stabiliti
sunt pro nihilo ducunt. Quidam ob mala rumore
circumstantis vulgi celebrati, gravem bonestamque
circuminduunt vitam, non ut prava lugeant peccata
laboribus, sed ut vitupcriorum obumbrent rumores.
Verum tu ne te decipienti placere gloriabundus enitat'is, nec, quod decipiaris, gestias laetitia; nam, sl
propter nudum nomen studiosa quaeque consectaris, non pro Deo, sed pro hominibus aperaris -. ne absque
labore viventi confidentiam praebeas, licet ea de re magnum ostentet nomen; is nempe amicus ad per-
sona: gratiam est, fitque tempus ejus accusator.
CAPUT XVIII.
Timentem amicum irrisorem habeas, ut tuorum
invenias delictorum tutamen. Quando amicus tuus
a fausto tuorum laborum omine superatus ad invi-
diam se vertit, ita ut coram circumstantibus vana:
gloriae verbis tuos ejaculetur labores, quo tuam de-
currentem gloriam dicteriis de te jactis obumbret:
tunc ne, illius invidia: attendens, mordearis, ut
amarum venenum anima: tute non elicias; hoc
enim opus est Satanae, ut illum quidem inflammet
invidia, te vero amaritudine consumat. At potius
humillemur, et honore tales istos praeveniamus,
perque mensam aamulatione efferatum 429 animi
sensum mansuefaciamus : ne, tanquam ex alia per-
sona, invidia vituperes amicum, ut quasi ex alio
videlicet ure ipsum reprehendens, teipsum velut in.
nocentem facias, et velut irreprehensum exaltes.
llaec cst enim tr’ansliguratio Satanae, qui ex per-
sona serpentis Altissimum vituperabat. ut, quasi ex
alio videlicet ore suiipsius Deo attribuens invidiam,
ipse tanquam invidia: expers existimaretur : ne,
quasi velles subjectum habere fratrem , tentes ejus
peccatum deprehendere, ut non inveniaris Satanae
cooperator. Qui peccavit, non observet, quod et
alii dicunt vel peccant, ac si non solus foret, qui

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.