PG 82, col. 1298

prolatam fuisse sententiam, maximum quemdam
lapidem, qui proximus erat, exsecratus, conteri
ac dissipari jussit, illiusque iniquam sententiam
arguere: lapide autem in particulas innumerabiles
statim comminuto, conterriti ' sunt qui aderant,
et horrore plenus judex priorem revocavit, et al-
teram protulit sententiam. Atque hic quoque suum
imitatus est Dominum , qui ut ostenderet se ultro
et sua sponte passionem subire,facileque, si vellet,
punire sceleratos potuisse , supplicium eis non in-
tulit, sed ficum inanimam verbo arefaciens, quid
posset demonstravit. Quam et ipse imitans clemen-
liam, injustum judieem non puniit , sed ictu lapi-
dis justitiam illum perdocuit.
Hujusmodl ergo rebus insignis, omnibusque
amabilis cum esset, atque in ore omnium ejus
fama versaretur, trahitur ad munus pontificatus,
1112 et patria suae praeficitur. Montanam autem
illam habitationem cum mutasset, urbanamque non
ex animi sententia suscepisset, nec cibum mu-
tavit, nec vestitum , sed mutatis locis vitae insti-
tutio nullam cepit mutationem. Crescebaut vero
labores, ut multo plures erant prioribus. Ad jeju-
nium enim , et hunii cubalionem , et saccum quo
induebatur, accesserant etiam cura: indigentium
omnium , ut et de viduis esset sollicitus, et orpha-
nis provideret, et injuriam facientes argueret, et
injuria oppressis justum atIerret auxilium. Et quid
opus est omnia recensere apud eos qui norunt
quaenam illis competant, qui hanc provinciam sus-
cepere? lnsigniter autem ille hos amplectebatur
labores, ut qui ovium Dominum insigniter et ama-
ret et timeret. Quo autem virtutis opes colligebat
majores, eo majore sanctissimi Spiritus gratia frue-
batur. Nam cum illi aliquando in vicum quemdam
vel oppidum iter esset (locum cnim certo dicere
nou habeo), aceesserunt ad eum pauperes qui-
dam, unum quempiam ex sodalibus suis velut
mortuum proponeutes , et qumdam ad illum sepe—
liendum necessaria postulantes. ille autem annuit
rogantibus, Deoque preces oll‘erens tanquam pro
mortuo, rogavit ut ei remitteret qum i-u vita pec-
carat, eumque in iustorum emtum admitteret.
Quae ab eo cum dicerentur, evolavit illius anima ,
qui mortem simulabat, et suppeditata sunt cor-
pori tegumenta. Paululum deinde progresso viro
sancto, illum qui jacebat surgere ‘jubentes qui
I'abulam composuerant, ut eum viderunt non ex-
audire, et reipsa evenisse quod simulabatur,
1] 13 veramque in faciem mutatam esse larvam .
ad maguum contendunt Iacobum , obtestantes, et
ad ejus pedes provoluti, audacisque facti causam
dicentes l'uisse paupertatem, rogabant ut delictum

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.