PG 82, col. 1318

que rogantibus : ‹ Laetitiae, inquit, ο viri, praesens
tempus est, et gaudii. Cessavit enim impius, ut
ait Isaias, et audacium 1130 inceptorum meri-
tas pmnas dedit :et qui tyrannidem in Deum fa-
ctorem' et Servatorem exercuit, ab obsequente
dextera jure caesus est. ideo laetor, Ecclesias, quas
ille oppugnabat, exsultantes videns, et sceleratum
cernens a daemonibus, quos colebat, nihil auxilii
consecutum.» De hujus ergo impii caede talem
habuit praescientiam. Cum Valens autem, qui post
illum habenas Romani tenuit imperii, abjecta
cvangelicorum dogmatum veritate, Ariani erroris
imposturam suscepisset. tunc major adversus
Ecclesiam coorta est procella , cum gubernatores
undiquaque rvellerentur, et prazdoues atque hostes
in eorum locum subicerentur. Ac ne totam illam
in praesentia tragoediam persequar, aliis prater-
missis, unum tantum commemorabo, quod floret;-
tem in hoc sene divini Spiritus gratiam aperte
demonstravit.
Ejectus ex Antiochena Ecclesia fuerat magnus
Meletius, cui Dens universorum pascendam illam
commiserat. ejectique ex divinis templis fuerant
cum popqu illis consentiente clerici omnes, qui
Trinitatis divinam unam colebant essentiam. Et
nunc quidem ad montis ima venientes, sacros ibi
conventus celebrabant : nunc autem in ripa flumi-
nis statuebant oratorium: nonnunquam etlam in
bellico gyntnasio quod situm est ante portam
septentrionalem. Non enim permittebant hostes
uno in loco pios consistere. Jactarant autem
alumni mendacii, ct rumorem in illa civitate spar-
serant: quasi magnus Julianus,hic, inquam, senex,
1131 dogmatum quae ipsi sequebantur amplecte-
retur communionem. Qtne res pios maxime angebat.
ne fama lucc rudiores forte ac simpliciores deci-
piens haereticorum illos laqueis implicaret. Sed
divini beatique viri, Flavianus et Diodorus, presby-
teratu ornati ambo, religiosoque populo praesi-
dentes, et Aphraates, cujus vitam vobis seorsim
1)(νο dante adjiciam, magno illi Acacio, cujus
mentionem jam fecimus, persuadent ut via: comi-
tem accipiat, suum quidem magistrum, sed sancti
senis discipulum, insignem Asterium, festinetque
ad communem pietatis splendorem, evangelica!
doctrinae sustentaculum, eique persuadeat, ut, so-
litudinis habitatione relicta, veniat, feratque auxi-
lium tot millibus fraude‘ euntibus, et adventus
sui rore flammam exstinguat Arianam. Accurrit
divinus Aeacius, et sumpto, ut jussus erat, magno
VARhE LECTIONES.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.