PG 83, col. 338

rectam novatæ a quibusdam sint semitæ, quarum
finis est barathrum perditionis. Desiderium autem
hoc cepistis, non ut pessime confictas et tetrum
spirantes odorem fabulas audiatis, sed ut eos qui
nesciunt doceatis, tum quænam sit via regia, apo-
stolicis propheticisque ornata vestigiis, et finem
habens regnum cœlorum, tum hæreticorum rursus
quitramites, ultimaum iis qui per illos incedummnt exi-
tium afferentes. Institutum itaque, ut dixi, opti-
mum est et laude dignum. Scire autem piam men-
tem vestram convenit, priscarum hæresium ʼcom-
plures per divinam gratiam exstinctas 221 esse,
factasque, ut cum Propheta loquar ¹, «sicut fenun
tectorum, quod priusquam eflorescat exaruit. » E
nos fortasse quispiam reprehendat, quod eas tene-
bris oblivionis jam traditas in memoriæ lucem pro-
feramaus. Accedit fabularum multiplex delirium, et
projectæ in Deum blasphemiæ magnitudo, linguis
ad pietatem eruditis non effanda. Libidinem vero,
quam et lege sanciunt, et reipsa esercent, nec eo-
rum qui in scena educati sunt exprimeres sustineat
quisquam, vel alios loquentes audire· adeo vel in-
signes intemperantiæ artifices post se relinquit.
Sed quoniam ædissimorum istorum dogmatum
abominatio si patefiat, detestabiliores reddit tumu
eos qui imapie protulerunt ea, tum eos qui stolide
crediderunt, laborem hune emolumentum intuens
libenter suscipiam. Conabor autem, quoad fieri po-
tuerit, et fabuiarum nugas præcidere, et blasphe-
miarum maximas prætermittere, impurissimorum-
que et exsecrandorum orgiorum abominandam
fœditatem transilire. Quinque autem in libros opus
nostrum dividemus : quorum primus fabularum
illarum narrationem complectetur, quarum auctores
creatorem alterum confinxerunt, unumque univer-
sorum negantes esse principium, alia quæ non sunt
principia posuerunt, et opinione sola Dominum in-
ter bomines apparuisse dixerunt. Quorum quidem
dogmatum primusinventor fuit Simon Magus Sama-
ritanus, postremusautem Manes Persa præstigiator.
222 Secundus eos ostendet, qut contrariam his
superstitionem tenuerunt; qui unum quidem re-
rum omninm principium confessi sunt, Dominum
autem nudum hominem appellarunt. Hnjus hære-
seos princeps fuit Ebion, usque ad Marcellum an-
tem et Photinum diversos expcrta est intelligendi
modos. Τertius illos indicabit, qui inter hos et illos
nati sunt, et diversorum dogmatum patres fuerunt.
In quarto recentiores hæreses demonstrabimus,
Arii, inquam, et Eunomii, et quotquot post illos
emerserunt, usque ad ultimam hanc, quam Domi-
nus derepentefunditus exstirpavit. His igitur qua-
tuor in libris ʼmultiplicem hæresium errorem pate-
faciemus. Ut autem et eorum qui lecturi sunt
linguas, et eorum qui audituri aures leniamus, et a

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.