PG 85, col. 1364

eorum libido exstincta luisset, quippe qui eam cultu
idololatrico venerarentur. Cum enim morti eam
tradere conarentur, non solum non aversi sunt, sed
etiam majori in eam libidinis oestro perciti.— Fidu-
ciam ponebat in Deo, ut quae puram haberet con-
scientiam; flcbat autem, ut quae mortem timeret,
quamvis haec causa martyrii coronam ei procurra—
ret. — Sic solent falsi testes veritati mendacium ad-
miscere , unde necessario, ubi res ita sese habent,
sequitur, ut iudex ne eorum quidem quae secundum
veritatem prolata sunt, rationem habeat, sed om—
nia ut mendacia iudicet. —- Christum quidem nc«
queunt capere haeretici, sed pios viros comprehen-
sos vi ad mortem adigunt.
Vens. 41. ι Fidem habuit eis synagoga. ι
Tali modo populi judicium corrumpitur a princip
pilius, inprimis ubi agitur de mysteriis occultis et ’
profundis quae multitudinis captum excedunt. Sic
sacerdotes Spopqu persuaserunt, ut Jesum gloriae
Dominum cruci adigeret, dicentes : llic non est
Christus quem exspectamus. sed in Beelzebul ejicit
daemonia; quo facto papulus illis, ut qui accurata
Scripturae scicntia imbuti essent, [idem habuit, et
peccavit.
Vnus. 45. ι Excitavit Deus. ι
Spiritus sanctus erat in Daniele, eumque ad lo-
quendum permovit, ut sententiam rejicerent atque
iudicium sisterent, utque judex sederet, et qua: ιι
testibus prolata essent, sapienter diiudicaret, nec
simpliciter dictis crederet. Antea enim fuerant ipsi
et testes et judices , et multitudini jndicii ignara:
iudicis partes commiserant, dum ipsi testium vi-
cibus fungebantur. Sic etiam apud Caiphnm, ut ju-
dices simul atque testes, dixerunt : Quid nobis ad-
huc opus est testibus? Nos ipsi audivimus et te.-
stamur, Jesum blasphemare dicentem seipsum
Dcu ιιι .
Vens. 47. ι Quis est hic sermo? ι
Velut e somno excitatus haec pepulns ad Danie-
lcut dicit. -—- Daniel ut pr0pheta docet, haud opor-
tere eodem procedendi modo uti erga Christum,
nec caeco impetu principes sequi et capitis condem-
nare Domiuum, sed secundum Scripturam et facta
diligenter inquirere, num ipse sit Christus exspe-
ctatus, atque ridere, num factis verba consentiant.
Vens. 50. ι Tibi dedit Deus honorem senectutis. υ
Etiamsi ironice hoc dicebant presbyteri, ei ut
adolescenti irridentes, tamen res vere sic sc hahe-
bat, uti dictum est : Pro patribus tibi nati sunt filii,
et uti Dominus dixit Judmis : Filii vestri qui (redi-
dcrint in me, vestri judiccs erunt. —Justus judex ita
recipit duos testes, non ut duo simul loquantur,
quod fecerunt presbyteri qui, sicuti convenerat.
unum idemque dixerunt. —— Qui cutim in sancto
gradu constituti sunt, primum dissecanlur in duas

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.