PG 86, col. 103

eosdem monachos eousque'tumoris elatos, ut ad Δ primerc. ι Sed a quo errore, a qua insolentia vo-
credere nolle sententiae. Tu hoc tunc vere de eis
assereres, si eorum sententiam contrariam catho-
licis posses dogmatibus approbare.At vero cum hoc
nulla valeas ratione educere, inique omnino lan-
topere contra eos inveheris, qui juxta sanctorum
Patrum traditionem Christum, quem super omnia
Deum testatur Apostolus ’9, unum confitentur ex
sancta et unius essentia: Trinitate. Quorum senten-
tiis non sequaces paternae traditionis, sed illi a
numero fidelium excluduntur, qui eorum, imo
totius Ecclesiae, confessioni exsistunt contrarii.
Jarn vero in consequentibus quis non videat quanta
eos repletus dementia laceres? ε Docti,inquis, cri-
mina serere, obtrectationum venen'a componere,
integrum Ecclesiae corpus odisse, seditiones strue-
re, invidiam concitare, et pro obedientia (quae
in coenobiis principatum regularis tenet discipli-
nae) obstinationem pertinacis amare superbia.»
Cum haec non nisi de illis vero, et certo Omnium
asseverenturjudicio, qui tenebris nefandi erroris
caecati catholica veritati resistunt, quapropter te
potius criminatorem et obtrectatorem, seditiosum
quoque et invidum atque amatorem pertinacis su-
perbiae et inobedientem, non humanus error, sed
ipsa veritas prodit, ejus te inimicum esse non du-
bium est, sicut superius saepe probavimus. Levius ο Bene certum est omnibus Romae degentibus, quod
etenim est cujuslibet hominis quam Dei esse cri-
minatorem. Annon est adversus Deum crimina
serere, et obtrectationum venena componere, de
eo qua: falsa sunt praedicare, adversariosque ejus
defendere? Quis' autem tam stultus et hebes sit,
qui non eum inobedientem, superbum et pertina-
cem judieet, quem videt in proprio errore obsti-
nate persistere, et catholicis nolle dogmatibus
cedere? Aut quis non eum potius certo et vero
judicio seditiones struere, et invidiam concitare
arguat, quem perspicit adversus Catholicos iniqua
dilatare mendacia? Quomodo autem non integrum
Ecclesia: corpus odisse illi potiusjudicandi sunt,
qui perfidia: suae venena in ejus membra conantur
ditl‘undere, eaque a propria et salutifera profes- Ῑ) sunt in locis publicis populum contestari, ne Ροεε
sione avertere? quod te et omnes qui tibi consen-
tiunt implere velle non dubium est, qui callida
tergiversatione Christum Filium unum non esse
ex Trinitate praedicare contenditis. Monacbi au-
tem, quos inique laceras, 'in tantum ab hoc cri-
mine alieni sunt, ut nunquam per Dei gratiam a
catholica communione discesserint, licet ad tem-
' pus, nonnulla secunda in Orientis partibus orta,
Occidentalibus Ecclesiis communicaverint.
Adhuc sane non confunderis, sed impudentis-
sima fronte sequeris etdicis: «Non potuimus illos
monitis, non mansuetudine, non auctoritate com-
” Rom. ιι, 5.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.