PG 86, col. 1195

stas, una voluntas. In hoc tantum diflerunt, quod
Filius ει Patre gignitur, Spiritus ex co procedit. Quo
autem modo vel Filius ex eo gignatur, vel Spiritus
sanctus procedat, curiosius investigandum non est.
Sciendum vero, non btmttmo more Patris, et Filii,
et sancti Spiritus voces accipiendas. Quippe “sacra!
Littera: sic istis simpliciter appellationibus usa: sunt,
prout de rebus iis docere ac loqui licuit, nosque
auditu percipere potuimus. Haec ergo sancta Tris
nitas, unaque divinitas, prorsus ex nihilo condidit
universa, tam aspcctabilia quam inaspectabilia.
Num vero inaSpectabilia prius facta fuerint, ex
sequentibus intelligemus.
ll. lloc quidem sciendum, Deum sex diebus uui-
rersa condidisse, hominem ultimo die creasse,
creatum in paradiso collocasse. Quid autem para-
disus sit, deinceps cognoscemus. llinc Deus carne
de hominis costa quadam sumpta, feminam condidit,
cui quidem abAdamo Eva nomen est inditum Prae-
scripsit autem ipsis mandatum Deus, cui si obtein-
perarent, salvos fore, sin autem, morituros aiebat:
quod cum illi non praestitissent, ejecti de paradiso
fuerunt: simul Deus humanum genus est exsecratus.
Ejectis autem ipsis, Adamus cum Eva rem habuit,
eisque nati sunt tres lilii, Gainus, Abelus, Sethus.
His procreatis, augeri genus humanum cmpit, ac
Dominum oll‘endere: qui quidem ira commotus,
eis diluvium immisit, e quo solus Noe cum uxore,
tribus [iliis et eorum uxoribus, octo scilicet homines,
salvi evaserunt. His servatis, iterum gens humana
excrevit, eoepereque rursus adorare simulacra. Tunc
Deus in Abrahamum conjeeitoculos, hominem Chal-
dteum, habitantem in Me50potamia. Discede, inquit
eum appellans, a cognatis tuis et patria tua, in eam
regionem quam ego tibi monstrabo ⁸. Quo inde di-
gresso, Deus ei terram Chananaeam sive Palaestinam
ostendit. inquiens: Hujus ego te possessorem conr-
stituam '. ln hac igitur regione Abrahamus lsaacum
genuit, lsaacus Jacobum, Iacobus 12 filios, quorum
unus erat ludas. lli sunt illi 12 patriarchae, quibus
hoc nomen ex co datum. quod l9. tribubus appella-
, tiones dederint. Vocabautur autem lsraeliLe, et
Hebraei, et Judaei; quorum nominum primum a
Jacubo nacti sunt; cui Deus aliquando dixit: Non
Iacobus appellabere. sed Israelita ³, id est, mens
Deum aspiciens. Itaque a Iacobo cui cognomentum
lsraeli datum, Israelita dicti;llebr:ei vero, ab uno
de Abrahami proavis llebero. Judaei denique dice-
bantur, non proprie universi , sed quotquot ex Judte
tribu originem ducebant: nihilominus et aliis hoc
nomen abusive tribuebatur ex ea causa, quod ex
Illa tribu reges creabantur.
ἀτη. ιιι, l. 'ibid. 7. 'Gen. xxxv, lO.’ ““
ι

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Citato nell'enciclopedia

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.