PG 88, col. 1637

irrationabilis appetitus nostri. Et. analabum, id est,
scapulare in humeris, quod est crux. Ecce et cucul-
lum innocentiaetpuritatis signum.
κρωσις τῆς ἀλόγου ἐπιθυμίας* καὶ
κούλιον · θέαι-σημεῖον τῆς ἀκακιας, καὶ τῆς ἐν Χριστ-ιῖξ,νη-πιότητοςἶ
XIV. Conversemur igitur ex habitu nostro , ut
dixerunt patres, ne alienum habitum ferams : at-
que ut magna dimisimus, ita parva relinquamus.
ι Dimisimus mundum, dimittamus pariter et illius
afi'ectiones. Amor enim nimius et immoderatus
plerumque nos ob vilia et tenuia iterum colligat,
nosque caeci et miseri vix advertimus. Si liberari
perfecte volumus et ab hoc saeculo discedere, ode-
rimus in primis voluntatem nostram, et sic brevi
divino praesidio ad impassihilitatem. animi perve-
niemus. Nihil enim adeo adjuvat hominem ad hoc,
ac sensus suos odisse. Atque ita sese habet haec
ratio ad omnem virtutem; ,ιιι si viator iter aggres-
sus, scipione invento cui innitatur, iter magis ac-
celeret, et praeoccupet viam: sic enim qui viam
hanc incedit, si propriam voluntatem abscindat,
abscindit et pristinas all‘ectiones; quibus praecisis,
fit Dei opere omnino impassibilis. Nec quisquam
hoc putet arduum et dillicile, cum brevi compendio
et spatio quis se ipsum possit, si velit, decies abne-
gare. Quod quo pacto fiat, edocebo: Obambulat
aliquis et quidpiam conspicatus persuadetur a cogi-
tatione ut id advertat: at is cogitationi et non ho-
nae persuasioni repugnat, seque avertit. Rursum
invenit quis nugis et variis rumoribus occupatos;
persuadet ut se quoque turbae immisceat, et verba
pariter inserat: negat id se acturum, et aversus
alio propriam voluntatem abscindit. Item succurrit
illi ut coquum adeat, interrogetque quid paret ob-
sonii: non adit ac se cohibet. Cernit aliquid in
culina; quis illud attulerit sollicitatur interrOgare;
comprimit appetitum et vocem, et. nihil percon-
tatur. Sicque dum prava qumque praecidit, sensim
quaecunque praecidere advenientia consuescit; et
jam summa cum requie nihil praeter voluntatem
suam se sentit habere; et quidquid factum fuerit,
eo ita contentus est, ac si ad vota sua evenisset.
Qui enim proprium nihil habet aut suum ; quid-
' quid factum fuerit, id proprium “putat. Cumque
nullam all‘ectionem habeat, omnino tandem, ut
dixi, ad impassibilitatem animi perducitur.
ΧΥ. Advortite igitur quantum pusillum hoc pro-
licere nos faciat, ct propriam abscindere volunta-
tem quantum conferat. Hujus rei mirabile exem-
..plur fuit beatus ille Dositbeus, qui a vita delicio-
sissima et molli veniens, nullis divinarum rerum
doctrinis imbutus, brevi tempore in summam per-
fectionem provectus est, dum obedientiam unicam
amplectitur , et prepriam voluntatem abscindit.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.