PG 96, col. 718

culum suum, ubi te stipant Potestates, 866 Prin-
cipatus benedicunt, Throni concelebrant, Cherubim
gaudentes obstupescunt, laudant Seraphim, ut qua:
Domini natura veraque dispensatione mater exsti-
teris. Non enim ad modum Elia: velut in malum
ascendisti. Non uti Paulus ad tertium usque coelum
subvecta es ⁸ος verum usque ad regium Filii tui
thronum pervenisti, perspicue eum ac laete contuens.
et cum] magna et inexplicabili libertate astans,
angelis, et mundo sublimioribus Virtutibus nni-
vcrsis, omni sermone major laetitia es, patriarchis
sempiterna oblectatio, justis gaudium iueli'abile,
perennis prophetis exsultatio, mundo benedictio,
rebus onmibus sanctimonia, laborantibus requies,
ingentibus consolatio, aegrotantibus medicina, tem-
pestate jactatis portus, peccantibus venia, blandum
iis qui in mmrore sunt, levamen, omnibus exoran—_
tibus promptum subsidium.
ᾗ 12. 0 miraculum vere natura prastantius! ο res
stuporis plenas! Mors quae odio et exsecrationi olim
erat, nunc commendatur, et beata praedicatur. Quae
quondam luctum et mmrorem, lacrymasque et
tristitiam alferebat, nunc causa evadit gaudii et lacte
celebritatis. Quid, quod omnibus Dei servis, quo-
rum mors beata dicitur, ab ipso line id compare-
tur, ut in tuto habeant quod Deo grati sint, eaque
mors illorum fausta et felix habeatur? Mors enim
eos consummatos ac beatos facit, hoc ipsis alierens
ut virtus ipsorum nulli jam mutationi obnoxia sit,
secundum illud oraculum : Ante mortem ne beati/ica:
quemquam “ : quod tamen in te non usurpabimus.
Tua quippe erat beatitudo, non a morte. obtigit,
nec tibi tuus hinc transitus perfectionem conciliavit,
nec demum migratio tua securitatem. Omnium enim
honorum initium, mediumque et linis, securitas
etiam et vera confirmatio, in illa seminis experte
conceptione, in illa divina inhabitatione, in illo sine
labe partu constitit : ac proinde vere prorsus
dixisti fore ut te non a morte, sed ab ipsa con-
ceptione generationes omnes beatam praedicarent.
Quocirca non te mors beatam fecit, sed ipsa mor-
υ tem hilarem reddidisti; ut quae mmstitiant ejus
sustuleris, ipsamque gaudium esse praestiteris.
Quamobrem sacrum et intaminalum corpus tuum
pia: sepulturae tradebatur, angelis partim prmcur-
rentibus, partim circumdantibus, partimque se-
quentibus, nullum denique obsequii genus praeter.
mittentibus, quod Domini ipsorum parenti adhiberi
par esset : apostolis item et universo Ecclesia: cmtu
divinos hymnos, et ad Spiritus lyram pulsatos alta
voce canentibus : Replebimur in bonis domus tua: :
sanctum est (emplum tuum, mirabile ut wquitate ".
Ac rursus : Sancti/ienuit tabernaculum suum Allius
simus ⁸⁸. Mons Dei, mons pinguis : mons in quo bene.

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.