PG 96, col. 723

tissimorum unguentorum vaporibus perfusa, in-
sueto tempore aut violam colori purpureo similem,
aut rosam fragrantissimum spina: germen, follicu-
los habentem virides, floremque gemini coloris ex
eis prodeuntem, ex quo speciosus rubor sensim
progrediatur, aut denique dulcissimum autumni
fructum obtulerit , non tam ille muneris exiguita-
tem, quam novitatem spectabit, et eximiam cha-
ritatem admirahitur, recto plane judicio et sana
mente; capiosis vero pulcherrimisque donis agri-
colam remunerabit : ita quoque si, velut in facun-
diae hieme reginae flores oli‘eramus, senioque cou-
fectam dicendi facultatem ad encomiorum cerla- Β
mina instruamus, ac cupiditatem menti tanquam
lapidem ferro aflricantes, aut cogitationem sermo-
nis parentem, non secus atque immaturam uvam
exprimentes, exiguam quamdam scintillam, oratio-
nisve mustum, vobis sermonum amatoribus, no-
strique audiendi cupidis, 869 impertiamus, multo
libentiori animo benigne nobis favebitis. Ecquid
enim Verbi matri, nisi verba oneramus? simile
quippe simili gaudet, et illud quoque quod ami-
cum est. Jam ergo'oralionis apertis carceribus,
seu laxatis tantisper habenis, eam tanquam equum
aliquem ad cursum dirigentes emittamus. Sed mihi,
Dei Verbum, suppetias et opem feras : mentem
meam sermonum rudem facundam redde, facilem sermoni meo semitam para, cursumque ut tibi
placeat, dirige; ad quod utique tendit oratio omnis et cogitatio sapientis.
2. Hodie sancta solaque Virgo, mundo sublimiori
ac caelesti templo oll‘crtur: quae virginitatem eo
studio coluit, ut in ejus tanquam purissimi cujus-
dam ignis formam transierit. Nam cum omnis
virgo virginitatem pariendo amittat, haec tamen,
et ante parturn, et in partu, ac demum post par-
tum virgo permansit. Hodie sacra et animata arca
Dei viventis, qua: suum in utero gestavit artificem,
in templo Domini, quod nullis est exstructum ma-
nibus, requiescit, et saltat David ejus avus ac Dei
parens, unaque cum eo choros agunt Angeli, plau-
dunt Archangeli, Virtutes concelebrant, Principa-
tus exsultant, Dominationes oblectantur, Polestates
lmtantur, Throni festum diem agunt, Cherubim
laudes canunt, gloriam Seraphim praedicant. Non
enim id exigua: gloria: ducunt, cum matri gloria:
gloriam tribuunt. llodie sacratissima columba,
simplex atque innocens anima, divino Spiritui
consecrata, ex arca, eo scilicet corpore quod Deum
suscepit, et vitae initium dedit, evolaus, pedibus
suis requiem invenit, ad mundum quod intellectu
25) R. l Germ. et Culb. μελιηδέστατον.
24) R. 1 εὐανθές.
, (25) R. 1 τήν.
(26) Β. 1 Germ. ἄγονον. Quod sequitur λόγωσον
facundam reddas. Grznci, inquit Billius, in fingendis
vocabulis nihil non sibi permittunt. Latinis, ut cum
Martiale loquar, non tam licet esse disertis. Ac ut

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.