PG 96, col. 878

erga te amicitiam fero. Quamobrem exsurge, atque
ab oculis meis profuge; non jam te videbo, sed male
mactabo.
lta egressus Dei homo in solitudinem secessit, mte-
τοι-ο quidem eo nomine afi‘ectus, quod martyrium
minime obiisset , caeterum nullo non die, quantum
ad conscientiam attinet, martyrio fungens. atque ad-
versus principatus et potestates, adversus mundi re-
ctores tenebrarum hujus saaculi, adversus spiritualia
nequitias, ut ait beatus Paulus, dimicans (Ephes. vi).
Cum igitur ille abiisset, rex graviore iracundia con-
citatus, acriorem persecutionem adversus monasti-
cum agmen exercere , majoreque honore si-
mulacrorum cultores ac sacerdotes afficere coepit.
CAP. Ill. -Cum autem rex in tam gravi errore
atque impostura versaretur, nascitur ei elegantissima
forma filius, atque ex ea pulchritudine qua: ipsi afi‘u-
sa erat id quod futurum erat prasignans. Sic enim
sermone ferebatur in illa terra puerum pari pulchri-
tudine ac venustate nusquam exstitisse. Rex autem
ob pueri nativitatem maximo gaudio perfusus, eum
losapbat nominavit; atque ad idolorum templa de-
mens se contulit, ut dementioribus sacrificia offerret,
laudesque ad edendam grati animi significationem
persolveret : ignorans nimirum quisnam bonorum
omnium vere auctor esset, ad quem spirituale sacri-
ficium adhiberi deberet. llle igitur rebus inanimis et
surdis filii ortum acceptum ferens, quaqua versum
mis—is nuntiis plebem ad ejus natalitia celebranda
cogendam cui abat. Ac cernere erat omnes regis metu
confluentes, secumque ea qua: ad sacrificium accom-
modata erant alferentes, pro cujusque scilicet facul-
tatum modulo, atque erga eum benevolentia. Prae-
sertim autem ipse stimulos eis ad munificentiam ad-
movebat, ut qui quamplurimas et maximos boves
mactandos ofierret. Atque ad hunc modum luculen-
tissimo festo peracto, omnes, tam qui senatorii ordi-
nis erant magistratuque fungebantur, quam militum
manum atque etiam plebeios et ignobiles amplissi-
mis donis prosequi-batur.
In ipso autem natalitiorum filii solemni die, delecti
viri circiter quinquaginta , qui in ea Chaldaeorum
sapientia, quat in conspiciendis notandisque sideribus
versatur, studium atque operam collocarent, ad re-
gem convenerunt. Quos cum rex propius ad se ac-
cedere jussisset, de singulis percunctabatur quidnam
puer in lucem editus futurus esset. Illi autem longa
consideratione habita, futurum dicebant ut opibus
ac potentia fioreret, atque omnes qui regnum ante
νταῦθα βλέπε.
ng-_18.l3 .Niceph- Greserasith 9.. ἐξ φέρων ὁμήο
[αὐτοῦ. Potest conferri Soph. Aj. 65 : ⁷Ποίμντιις τι

Testo OCR da scansione; possono restare errori di lettura.

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.