PL 10, col. 504

Liber de synodis seu fide orientalium (Hilarius Pictaviensis), J. P. Migne

sicut sunt facturae, et non sicut divinae Scripturae
tradiderunt singula quaeque, 480 quae superius
dicta sunt; et si quis aliud docet, aut evangelizat
praeter quam quod accepimus: anathema sit. Nos
enim omnibus, quae divinis Scripturis tradita sunt a
prophetis et ab apostolis, vere et cum timore et credimus
et sequimur. »
31.
Fides haec quatenus suspecta. --Minus forte expresse
videtur de indifferenti similitudine Patris et
Filii fides haec locuta esse, maxime cum de Patre et
Filio et Spiritu sancto ita senserit significatam in nominibus propriam uniuscujusque nominatorum substantiam
et ordinem et gloriam, ut sint quidem per substantiam
tria, per consonantiam vero unum.
32.
Excusatur ex scopo concilii. Haeresis nova post
Nicaenam synodum. Trinitatis substantiae tres qui apud

Orientales recte dicantur. --Et primum sciendum est,
non adversum haeresim, quae dissimilis substantiae
Patrem et Filium ausa est praedicare, in Antiochia
fuisse conventum; sed adversus eam, quae
post sanctam synodum Nicaenam in id proruperat,
ut tria nomina Patri vellet adscribere, de qua suo loco
tractabimus. Memini enim me in exordio sermonis
patientiam et aequanimitatem legentium atque audientium
usque ad absolutionem omnium dictorum
meorum poposcisse; ne temerarius quisquam in me
judex ante cognitionem perfecti sermonis exsisteret.
Volens igitur congregata sanctorum synodus impietatem
eam perimere, quae veritatem Patris et Filii et
Spiritus sancti nominum numero eluderet: ut non

subsistente causa uniuscujusque nominis, triplex
nuncupatio obtineret sub falsitate nominum unionem,
et Pater solus atque unus idem atque ipse haberet
et Spiritus sancti nomen et Filii: idcirco tres
substantias esse dixerunt, subsistentium personas
per substantias edocentes, non substantiam Patris

Testo del Corpus Corporum (Università di Zurigo).

Salva per dopo

Inserisci la tua email: ti invieremo un link per accedere. Nessuna password. Ciò che salvi (voci, versetti, capitoli, documenti) ti segue su ogni dispositivo.